Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 121., S. 339
Uniuersis, quibus hoc presens fuerit demonslralum, consules et commune ciuitatis Gripeswoldis mullum reuerentie, plus honoris. Cum lapsu temporis dispareant singula et Iabantur, necesse est, actiones hominum scriptis auttenticis et testibus ydoneis commendare, ut inter se pacis et vnitatis federa valeant tenacius conser- uare. Noscat igitur preclara natio presentium et felix successio futurorum, nos de nostrorum discretiorum omnium consilio prouidenti consensum adhibuisse ple- narium et assensum, quod ecclesia Hyldensis, propter cuius videlicet ecclesie reue- rendum dominum Iohannem abbatem et totum conuentum, qui se nostro haclhenus dinoscuntur desiderio efficaciter in omnibus conformasse, dimidiam partem molen- dinorum aquaticorum, tarn hereditatum, quam prouentuum omnium, vnius s[c]ilicet molendini in ciuitate nostra et alterius ante ciuitatem nostram nouam versus plagam occidentalem, cum omnibus ad ipsam dimidiam partem molendinorum nunc legitime pertinentibus absque vigiliis et omnibus debitis nobis et noslre ciuitati uel nostris successoribus ex ea parte dictorum silicet molendinorum prouenire potentibus, libere possideal imperpetuum feliciter et quiete, ita sane quod ex nostra uel
- 182 -
nostrorum suocessorum ordinatione nichil penitus fieri debeat, quod dictis molendi- nis detrimento contingi seu accidere poterit atque dampno. Dedimus insuper domui sancti Spiritus nostre ciuitatis et ipsi ecclesie Hyldensi facultatem liberam pariter construendi molendinum venti apud molendinura aque iam dictum ante ciuitatem nostram nouam, de quo etiam dicta ecclesia Hyldensis partem dimidiam in structura et prouentibus vniuersis, sicut prelibatam partem molendinorum preha- bitorum, liberam perpetuo possidebit, ut inter ipsius ecclesie abbatem et conuen- tum, ex vna parte, et nos, parte ex altera, amicabilis vnitas, pax et desiderabilis concordia iugiter obseruetur. Ad hanc vero concordiam confirmandam pariter et fouendam malura concedimus volúntate, quod predicta sepius ecclesia et dicta domus sancti Spiritus illam hereditatem, quam emerunt a Hinzone de Greuesmolen, nostro borgensi, sitam in platea cerdonura, prout in area sua nunc comprehensa est, ad vsus et commodum ipsorum absque omni debito perpetuis temporibus libe ram obtineant, preterquam hoc, quod ipsa hereditas in vigiliis faciendis, sicut et nos de nostris hereditatibus facimus, sit astricta. Attamen omnibus mlerserimus pretaxatis, quod quicumque in molendinis dictis superius et in hereditate memórala mansionem habuerit assiduam, si ilium ab aliquo causari contigeril, Hie coram nostro iudice et iudicio satisfaciet actori, secundum quod nostra iura exigunt et requirunt. Vt autem hec omnia prenarrata sint imperpetuum valitura, presens inslrumentum sepedicte ecclesie dedimus sigilli nostri robore communitum. Testes sunt: dominus Hermannus de Vizen, dominus ЗДрроШив Цгвив, dominus Ludo- wicus dictus Kabolt et quamplures alii viri prouidi et honesli. Datum anno domini M° CC° LXXXX, in crastino fesliuitatis vndecim milium virginum.
Nach dem Originale, auf Pergament, in einer kleinen Minuskel, im königL preuss. Provinzial-Archire von Pommern zu Stettin. Das Siegel ist mit dem pergamentenen Siegel bande ausgerissen. Auf der Rückseite steht die Registratur aus dem 14. Jahrhundert: „De molendinis Grypeswald" mit dem Zusätze ron anderer Hand: „iuxta domum „sancti Spiritus".
Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr I, 1861 (Google data) 121., in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenBehrI/a394e394-5d5b-475f-8eec-06e9d961ae9f/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success