Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 118., S. 335
Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 118., S. 335
In nomine sancte et indiuidue trinitatis, Amen. Uniuersis, quibus presens scriptum fuerit demonstratum, iUppOlDtlB dictus IßtVt et <&IrtCU0 dictus Dere, mili- tes, necnon eorundem palrueles f^tttfO] et ?genmn0U0, fllii- domini Hittrid VtVtto, salutem in domino sempiternam. Ne igitur ordinalio siue con- uentio cuiuscunque rei propter labilem memoriam hominum infringalur, necesse est, quatenus scriptis et sigillis cum testibus firmiter roboretur. Et propterea notum esse volumus tarn presentium, quam futurorum nationibus, nos de communi heredum et amicorum nostrorum consilio, consensu et voluntate cum ciuibus ville Sanzstede taliter omnimodis conuenisse, quod eisdem ciuibus dimisimus et dona- uimus, quicquid in distinctionibus terminorum ipsius ville ab anliquo primaque plantatione et adhuc comprehensum esse dinoscitur, vt de ipsa lotali villa et omni spatio comprehenso in terminis prelibatis pro omni censu et decima ciues iam dicte ville tantum de triginta mansis, ita quod de quolibet islorum XXXta mansorum quatuor marcas uel quinque tremodia annone, videlicet XXII inodios siliginis, vnum tremodium ordei et XXVI modios auene, cum vn o top lini et vno pullo, qui röckhön dicitur, nobis et nostris heredibus erogare annis singulis sint astricti. Hoc in nostro uel nostrorum heredum stabit arbitrio, si pro censu eodem taxatos denarios suscipere uolumus uel annonam. Hanc villam nominati ciues ipsorumque succes-
Urkudei d«s CescUtekts lehr 1.1. 23
sores, sicut premissum est, cum omni concepto in terminis prenarratis spacio sine qnalibet dimensitate agrorum seu spacii prehabiti a nobis et nostris posteris, ad quos dicta villa legitime contigerit, libere temporibus perpetuis possidebunt Item ab ipsis ciuibus inter se quatuor eligentur procuratores singulis annis, et per ipsos quicquid in lignis resecandis in terminis sepedicle ville ordinatum uel statutum fuerit, iidem ciues communiter obseruabunt. Si au tern quispiam tarn pertinax merit, quod in hiis consentiré negauerit, ilium monere et coartare debemus, quod idem faciat, quod a procuratoribus electis in hac parte ciuibus ceteris est statutum. Ut autem huiusmodi oonuentio rata et inconuulsa permaneat, preeentem pagiuam sigii- lorum nostrorum muniraine duxiraus roborandum. Nos vero specialiter, ЩЩ}0 et $}eittungU0» filii domin i fgenrici Veten» cum de sigillo proprio habearaus ad presens carentiam, sigillo patris nostri dilecti in presentí serie sumus va. Huius rei testes sunt domini lohannes de Heydbrech, Hermannus de Vitzen, milites, Nicolaus de Pansow, Euerardus de Kile, lohannes Boitonis frater, Henneko Ertraari filius, Hermannus de Budesdorp et alii quam plurimi fide digni. Datum Gripeswold, anno domini 00°. CC°. LXXX0. octauo, in octaua beati Martini episcopi.
Nach dem Originale, auf Pergament, in grosser, deutlicher Schrift, im Archive d«r Stadt Grcifswald. Die drei angehängt gewesenen Siegel sind alle abgefallen; an der ersten Stelle hängt nur noch eine Siegelschnur топ rother Seide.
Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr I, 1861 (Google data) 118., in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenBehrI/a83ff558-8f21-41fb-8e64-98ca391a1ed2/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success