Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 14., S. 182
Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 14., S. 182
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Wartizlaus, dei gracia dux Dyminensis. omnibus in perpetuum. Cum omnium ecclesiarum libenter velimus profectibus im- minere, libentissime tarnen eius ecclesiam, que summi patris filii filia est et mater, nostro solatio duximus honorandam. vt quo ipsa maiorem prerogatiuam obtinet apud deum, eo ampliorem in oculis Jhesu Christi mereamur gratiam inuenire. Eapropter notum esse volumus tarn presentibus, quam futuris, quod nos ecclesie in Cladessowe in honore beate Marie virginis sanctique Johannis euangeliste et beate Elizabet constructe, villas quasdam cum omni iuris integritate et vtilitate, agris cultis et incultis, pratis, siluis, aquis, piscationibus, legitima donatione dona- uimus, vt ab omni exaclione libere maneant in futurum. Volumus eciam, vt homines predicte ecclesie nulli seruiant, sed religiosis inibi domino famulantibus vt tenentur. Aduocatus nosler nullam in ipsis bouis habebit auctoritatem inuadiandi vel iudiäo presidendi, sed aduocatus ecclesie auctoritate nostra iudicium sanguinis, capitales sententias et causas alias iudicabit; quicquit inde prouentum fuerit, ecclesie contu- limus memorate. Quia igitur predictum cenobium ad locum alium est translatum. que insula sancte Marie vocatur, propter mutationem loci vetus Privilegium hic in- sertum per presentem paginam renouamus. Nomina vero predictarum villarura cum propriis terminis ducimus exprimenda: villa Lokencin cum propriis terminis, qui protenduntur ad aggerem ciuitatis Tributowe, de aggere ex directo in Tolensara, de eodem aggere ad viam que ducit Bercowe, ipsa villa Berchowe cum suis ter minis, qui protenduntur ad australem partem ad quercum cruce signatam, de quercu in stagnum, de stagno in siluam ad viam, que de Japesowe ducit Tribu towe, de via ex directo in paludem, que diuidit Scorsuwe et Bercowe, de palude in riuulum, qui diuidit Thetzlaue et Bercowe, ipsa villa Bercowe, per riuulum ad arbores signatas, de ipsis arboribus ex directo in paludem, vnde fluit riuulus qui vocatur Goltbeke, dimidietas illius riuuli vsque ad terminos ville Volsin, de ipsis terminis riuulus integer vsque in Tolensam; in ipsis terminis sunt ville Cladessowe
et Rosemesowe, et quitquit iuris nostri in Tolensa fuerit infra prescriptos terminos, ci nobis eidem ecclesie sunt collata. Huius rei testes sunt: ßurchardus prepositus, Woltherus de Pentz, Johannes Turinchus, fgtttftCUS U?0U0> Gerhardus Honech, Hinricus de Vitsen, Hinricus de Angen, Gotfridus, tunc aduocatus noster, et alii quamplures. Ne aulern super premissis dubium habeatur, hanc paginam sigilli nostri impressione signatam predicte ecclesie in testimonium validum erogamus. Acta sunt hec ab incarnatione domini anno ffl°. CC°. XLV. Datum Cartlowe, per manum Artusii, nostri notarii, XIIII0. kalend. Julii, indictione III»-
Nach dem wieder aufgefundenen ursprünglichen Verchenschen Kloster- Copiarium, auf Pergament, im königl. preuss. Provinzial-Archive von Pommern zu Stettin, gedruckt in Kose garten Codex Pomer. I, Nr. 346, p. 728, und früher in v. Dreger Codex Pomer. I, Nr. 166, p. 253. — Nach der III. Indiction ist die Jahreszahl dieser Urkunde wohl richtig; vgl. die folgende Urkunde von demselben Datum.
Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr I, 1861 (Google data) 14., in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenBehrI/ad02049f-84d9-4748-b95f-32106a344c02/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success