Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 108., S. 316
In nomine sánete et indiuidue trinitatis, Amen. Buguzlaus, dei gratia dux Slauo- rum vniuersis fidei Christiane professoribus in perpetuum. Cum sacro testante elo- quio mundus transeat et eius coneupiscentia, que in voluptate, diuiciis et honore presentís vite consistit, hoc solum inter omnia vtilius iudicamus, si transitoria eter- nis et terrena celestibus commutentur. Pro quorum consequencia nostri progeni tores, parentes а? consanguinei dispensatorie dei gracie super multis benefieiis eis misericorditer inpensis in aliqua parte graciarum actiones inpendere cupientes, clau- strum, quod Dargun dicitur, ordinis Cysterciensis, dyocesis Caminensis, ad honorem dei omnipotentis et gloriose virginis Marie genitricis eiusdem fundauerunt et ipsum de sue proprietatis habundancia, prout decuit, dotauerunt, transferentes in ipsum claustrum et monasterium in eo constructum villas, annuos redditus aliasque res diuersas tytulo proprietatis féliciter possidendas, quatinus persone in eodem mona sterio institute et instituende diuinis laudibus libere et absque rerum defectu tem- poralium possent insudare et pro se suisque fundaloribus et benefactoribus, nec- non et pro vniuersitate fidelium inplorare clemenciam saluatoris. Super quorum reddituum, villarum rerumque aliarum donacione, licet abbas et conuentus mona- sterii predicti predecessorum ac consanguineorum nostrorum, videlicet Kazimari an- tiqui, fratris proaui nostri, et Kazimari iunioris, attaui nostri, et etiam Warlizlai, filii patruelis patris nostri, ducum Dyminensium et Pomeranorum, fundatorum predicti monasterii, necnon pie memorie Barnym patris nostri sufficienter essent priuilegiis muniti, tarnen postquam ad nos dominium ducatus Dyminensis et Pomeranie esset iure hereditario deuolutum, supplicarunt nobis in Christo abbas et conuentus pre dicti monasterii in Dargun, quatinus fundacionem et donacionem claustro et mona sterio ipsorum, a predictis ducibus factam, ratam et gratam curaremus habere et earn nostri patrocinio priuilegii confirmare. Quorum precibus iustis ac racionabi- libus inclinati, fundacioni, libertatibus, proprietatibus ac ceteris donacionibus eidem monasterio factis consentientes annuimus et.annuentes approbamus et approbantes
gralas et ratas ac perpetuo manere volumus illibatas in tanlum, vt quicquid fratres predicti monasterii per prjuilegia progenitorum nostrorum collatum sibi fuisse pote- runt demonstrare, hoc neque nobis, neque alicui vmquam hominum de cetero li- ceat infringere vel mutare. Ceterum ad laudem et honorem omnipotentis dei et gloriose virginis Marie et in remissionem peccaminum nostrorum, necnon etiam in reconpensacionem et restaurum iniuriarum et dampnorum, si que forte aliquociens per nos vel per officiales nostros, quod tarnen dolemus, prelibati monasterii fratri- bus sint irrogate, videlicet ipsos inquietando vel subdilos suos minus debile gra- uando aut alio quocumque modo ipsos offendendo, damus et assignamus eis in recenti mari, quod vulgariter verschaf dicilur, duas sagenas, que materna lingua waden siue garne nominantur. Adicimus eis nichilominus in solacium anime patris nostri felicis memorie et alias duas sagenas in prefato recenti mari, quas quidem longe relroactis temporibus dinoscuntur habuisse, sed de quorundam instinctu per eundem patrem nostrum usque ad presens tempus eis sunt priuali. Has itaque sagenas quatuor in vniuerso sepedictis fratribus damus et ab omni exactione et censu reddimus exemptas et immunes perpetuo iure libere et quiete possidendas, ita plane, quod si in omnes sagenas vniuersaliter vel in quasdam particulariter exactionem facere nos contingat, iste, quia sunt oblacio nostris pro delictis, omni- moda gaudeant übertäte, adeo quod neque nos, neque aduocati vel officiales nostri ipsas super aliquo censu aut exactione vmquam inpetere debeamus uel possimus, sane cum iussu prophetico deum in sanctis suis laudare iubemur, precipue tarnen in seipso venerari tenemur eum et laudare, quod tunc digne fit, si sollempnitati sacrosancti corporis et sanguinis domini nostri lhesu Christi, que proxima quinta feria post dominicam sancte trinitatis agitur, digne participemur, cuius participacio crimina delet, virtutes äuget, graciam confert in hoc seculo et gloriam prebet in futuro. Ad huius igitur sollempnitatis reuerenciam et honorem ordinamus et assig namus ipsis fratribus in Dargun de annua pensione predictarum sagenarum sex marcas, de quibus ipso die sollempnitatis corporis Christi conuentui seruicium fa- ciet quicumque tunc pro tempore abbas ibidem fuerit, prout melius et honestius per eandem summam potuerit ordinäre, in quo etiam die eiusdem sollempnitatis memoria in conuentu deuote celebretur. Ne ergo hanc nostram confirmacionem simul et donacionem rite et racionabiliter celebratam in posterum cuiusquam ma- licia vel astucia circumuoluat, presenlem paginam exinde conscriptam damus ipsis fratribus in Dargun sigilli nostri munimine roboratam. Testes horum sunt: Hyld- uardus tunc abbas in Dargun, Iohannes de Heruordia, Wichardus, Iohannes de
Raceburch, Conradus Claua, lohannes de Honouere, Hermannus de Lubeke, Hin- ricus de Róbele, monachi ibidem; J@tttttCU0 &veue, Theodericus de Campo, Fri- dericus Vulpis, lohannes de Gramesowe, Hinricus Uulpis, Hermannus Mustiko, Ber- nardus de Pomerio, milites; Wernerus de Alta Domo, Arnoldus de Sanna, dues in Stetin, lohannes Seghebode, ciuis in Dymin, et alii quam plures fide digni. Acta sunt hec in Dargun et data per manum Bernardi notarii nostri, anno domini M" CC°LXXX0III°, Vo kal. Iulii, indictione XIa, concurrente П?», epacta XX«, cyclo lunari ХГ.
Nach dem Originale, auf Pergament, in einer kleinen, festen Minuskel, im gross- hcrzogl. nieklenb. Geh. u. H. Archire zu Schwerin. An einer rothen seidenen Schnur hängt ein grosses, rundes Siegel von grünem Wachs: im leeren Siegelfelde ein rechts hin spren gender Reiter mit einem Schilde mit dem pommerschen Greifen, mit einer befahnten Lanze und einem befiederten Helme; die Hufe des Rosses stehen in der Umschrift, welche lautet:
s. BvevzLHi. Dai. ©im. illvsts. dvcus. slävor. z. KHSSVBia.
Yon einer zweiten Ausfertigung in einer fettern und grössern Minuskel ist das Siegel abge fallen. Gedruckt in Lisch Meklenb. Urk., I, Ork. des Klosters Dargun, S. 174.
Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr I, 1861 (Google data) 108., in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenBehrI/c12f9adb-dafd-4072-925a-155f53bdafe2/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success