Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 52., S. 238
Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 52., S. 238
Barnim, dei gralia dux Slavorum de Stetin, omnibus presens scriptum inspecturis salutem et bone voluntatis aflectum. Quemadmodum ea, que per nos fiunt sive per mortales, multolies oblivioni traduulur, necesse est, ea aliqua soliditate scrip- turarum perenari, ne oblivioni funditus tradanlur. Hinc est igitur quod universi- tatem vestram scire volumus, quod nos dilectis burgensibus nostris libera eon- scientia in Grypsvvold bona fide omnem liberlatem et omne ius Lubecense contu- Iimus, ita sane ut legibus et consuetudinibus eiusdem civitatis perpetuo fruantur, et ut etiam quicquid iudicatum fuit, secundum formam iudicii in ipsa civitate et in ter- minis ipsiusdem concedimus dimidietatem, altera pars ad usus nostros revertetur. Preterea maxime vos scire volumus, quod nos cum omnibus amicis nostris ipsos burgenses et civitatem ipsorum volumus et tenemur defensare et protegere ab io- cursu pravorum et eripere ab omni damno, quod per nos fuerint recepturi. Et hoc ralum et firmum teuere promisimus cum militibus nostris bona fide. Insuper scire debetis, quod venerabilis dominus abbas Hyldensis cum consensu sui con- venlus, consentiente patre abbate . . . , si ipsa civitas a quibusdam per ius cano nicum aggravata et impulsata fuerit, veraciler promisit, pro ipsa civitate respondere et labores facere et a damno eripere, sed nos expensas faciemus. Convenimus etiam cum ipsis sie promiltendo, quod nullum Castrum sive munitionem construere tenemur in terminis ipsius civitatis, lllud etiam vos scire volumus, quod nonoisi
solum et idem iudicium tarn in portu, quam in civitate sit assidue et tantummodo per totam civitatem, ipsi burgenses uno foro sint contenti et fruantur. Profitemur etenim singulos burgenses ac universos ipsius civitatis liberos ab omni thelonio et ungeldo in dominio nostro et iudicamus exemtos. Volumus etiam, ut moneta in eadem civitate, sicut antea fuit, in eodem statu permaneat atque perseveret, ita ut ipsi denarii non sint forme gravioris seu levioris. Repellimus etenim et fugamus perfidissimos iudaeos et irredituros iudicamus. Simpliciter etiam contulimus in so- latium et subsidium ipsi civitati viginti mansos de bonis nostris, secundum quod convenientius siti sunt et melius expedire videntur eidem. Confirmamus siquidem et rata tenemus omnia privilegia, quae bone memorie dilectissimus noster consan- guineus illustris dux Demminensis dederat ipsi civitati, que illesa in perpetuum vo lumus observare. Acta sunt hec in Grypswold, presentibus viris religiosis: domino Elburo ^abbate, domino abbate Esrom, Volardo, pretore quoque fratrum predictorum, Bertoldo, presente etiam domino Henrico Magnopolensi, militibus quoque: domino f^eimcO &V80, Bertholdo advocato, domino Hermanno de Vizen, do- miuo Henrico marschalco, domino ÜtppotOO &TBO et communi consilio civitatis. Aquo domini 1264, VI. cal. Iunii.
Gedruckt in Dähnert Pommerscher Bibliothek, III, S. 408, Nr. 6, und in y. Schwarz Geschichte der Pommersch-Rügischen Städte, S. 261.
Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr I, 1861 (Google data) 52., in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenBehrI/ff0183c8-22bf-4587-9977-97648d42859e/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success