Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 232., S. 564
Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 232., S. 564
In nomine domini, Amen. Nos Johannes senior, comes de Gutzecowe, omnibus presens scriptum cernenlibus eternam in deo salutem. Ad perpetuam veritaü's rei geste infrascripte memoriam recognoscimus et tenore presentium notum esse volu- mus presentibus et futuris, quod consliluti in presentía nostra vasalli nostri dilecti: 3LtppolÖUß, miles, 13ernarDU0, canonicus Caminensis et plebanus inGutzecow, 3$tnríCU0, föCtinefttttUS et 9Tf)iBefttmi0, fratres, dicti bénévole resignarunt ad manus Hinrici Longi, civis in Gripeswold, Ludekini sui fratris, suorum liberorum ac verorum heredum, dimidium mans um in terminis ville Zansten adiacentem, cum ipsius redditibus et pertinentiis, necnon octo solidos denariorum de dicto dimidio manso, quos habuerunt ab antiquo ipsis de precariis nostris collatos iure feudali, liberos ab omni feudi vasallorum servitio, quos ipsis rationabiliter et legitime vendiderunt, cum omnibus iuribus, iustitiis, ulilitatibus et liberlalibus, sicut ipsos ipsi et eorum progenitores a nostris progeniloribus in feu- dum habuerunt, prout in ipsorum privilegio super premissa venditione confeclo de verbo ad verbum plenius continetur. Nos igitur prediclam resignationem ac ipsara venditionem predictorum mansorum, ut premittitur, gratam et ratam babentes, ipsam nomine nostro, heredum nostrorum et successorum approbamus et con6rmamus perpetuis temporibus valiluram ipsumque dimidium mansum cum suis redditibus et octo solidos denariorum de diclo dimidio manso nomine precariarum predictarura
et pertinentiis universis, liberos absque omni servitio feudi vasatlorum nobis, nostris heredibus et successoribus in perpetuum faciendo aut requirendo de iisdem, pre- dictis fratribus Hinrico, Ludekino, ipsorum liberis et veris heredibus in feudum con- tuiimus et conferimus in his scriptis perpetuis temporibus Iibere possidendos. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum Gutzecow, anno domini M°. CCC°. XXX0. quarto, XVH. kalendas Februarii, hoc est ipso die Marcelli pape, presentibus ätppolDO Deren, milite, de Slawetoch, HuDefttltO ütven, Nicoiao Kemerer, famulis, Everhardo de Lezenitze, Hinrico et Johanne, fratribus, dictis de Lubeke, Conrado Smithusen, Rudolfo de Gutzecow, civibus in Gripeswold, testibus ad premissa specialiter evocatis.
Aus dem Memorabilienbucbe der Stadt Greifswald, Nr. 7, Fol. 1, und dem Rechnungs- register des Hospitals S. Georg zu Greifswald vom J. 1566.
Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr II, 1862 (Google data) 232., in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenBehrII/2f0ad098-e756-4255-8e90-e716a46d3b98/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success