Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 83., S. 279
Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 83., S. 279
Nos Fredericus, dei gratia episcopus ecclesie Caminensis, Barnim de Werle prepositus capitulumque ecclesie memorale recognoscimus per presentes, quod illuslrissimi principis domini Barnimi pie recordationis fundationes et donationes, quibus civitatem Cammin fundaverat et pro- prietatibus et donationibus limitaverat, vidimus et cognovimus in hec verba:
Barnym, dei gracia dux Slavorum, omnibus in perpetuum. Quoniam ex continua revolutione primi mobilis, que sub solis et lune corporibus continentur, secundum varietatem temporum alternantur in omnibus et mutantur, necessarium esse discernimus et oportunum, ut acta principum, que de generatione in genera- tionem procedere debent sub perpetuo robore duratura, scriptis authenticis et testi- bus idoneis adeo roborentur et firmentur, ut malitie versutorum malignandi via et occasio penilus precludatur. Hinc est quod notum esse volumus tarn nationibus presentibus, quam futuris, quod nos dilectis nobis consulibus et burgensibus de Cammin ipsam civitatem nostram Cammin de consilio discretorum vasallorum no- strorum iure Teutonico dedimus possidendam. Ut autem predicta civitas nostra cum possessione Teutonicorum melius recipiat incrementum, addidimus et dedimus iam dicte civitati nostre Cammin et burgensibus in ea manentibus quadraginta man-
Urkmlen des Geschlechts Bekr. I. S.
sos, qui ad eandem civitatem Slavorum tempore pertinebant et campum ville, que vocatur Iazick, cum suis terminis et attinentiis, ab omni liberos pensione. Insuper dicte civitati nostre dedimus sexaginta mansos, plenarie sine paludibus vel aquis mensurandos, ubicunque ipsos circa suos terminos pecunia poterunt comparare- Dedimus insuper eidem civitati nostre Cammin et burgensibus sylvam, que vocatur Zostam, et prata et pascua, cum omni usufructu, que iacent inter Swanthust et Diwenowa et salsum mare et stagnum Camminense. Et in eodum stagno, quod appellalur stagnum Camminense, dedimus eisdem burgensibus civitatem nostram Cammin inhabitantibus plenam libertatem et facultatem piscandi et pisces capiendi cum minoribus retibus qualibuscunque et ceteris instrumentis valentibus ad piscan- dum, excepta sagena, quam eisdem non licentavimus. Donavimus eidem civitati nostre Cammin et burgensibus in ea habitantibus ius Lubecense, ut iidem se ha- beant et regant et iura sua et iudicia exerceant et iudicent secundum formam et statuta civitatis iuris Lubecensis, at iidem burgenses civitatis nostre Cammin, cum opus habuerint, in civitate nostra Gripeswald sua iura alTerant et requirant. Et iidem burgenses nostri Camminenses liberi et exempli erunt a solutione thelonii et ungheldi per totam terram nostram, sicut sunt liberi ceteri burgenses, qui in terra nostra et nostris civitatibus commorantur. Dedimus insuper libertatem antea datam omnibus de novo intrantibus ex speciali gratia trium annorum plenariam libertatem. Insuper promisimus burgensibus Camminensibus, quod velimus civita tem Cammin munire et firmare cum plancis et nihil eisdem promissi fecimus de fossato. Pontem, qui transit stagnum versus villam, que vocatur Iazik, liberum esse statuimus a thelonio et a qualibet alia pensione. Dedimus etiam eisdem bur gensibus nostris Camminensibus liberam potestatem incedendi et secandi ligna in terra Camminensi et apud Oderam et circa Oderam et Regelyzam et circa mare re- cens ad edificia construenda et ad comburendum, ubi ipsis placuerit et visum fuerit expedire. Si vero cives vel quidam de civibus Camminensibus in captura aliec in salso mari suis retibus vel instrumentis pisces vel allecia capere voluerint, quan- tum ad terram Camminensem pertinet, eorum remos vel relia ab omni solutione, que nobis vel nostris debetur, ea libera iudicamus. Cum alii extra nostrum domi nium commorantes ad civitatem Cammin cum suis vel pro suis mercimoniis causa emendi vel vendendi venerint, thelonium, prout in civitate nostra Gripeswald statu- tum est et ibi recipitur, nobis solvent. Ut autem hec omnia firma et inconcussa et inviolabilia in perpetuo perseverent, burgensibus nostris Camminensibus presens in- strumentum in testimonium dari fecimus, sigilli nostri munimine roboratum. Te
stes huius rei sunt: Conradus prepositus Stettinensis, Henriette &V3ÜS, Conra- dus de Mosow, Iohannes Hamele, Iohannes de Breiin, Fredericus de Hindenborch, Hermannus Hackenbeke, David, Henricus Lupus, Otto de Lo, Fredericus de Palude et frater suus Hermannus de Palude, Iohannes Vulpes, Fredericus Vulpes, Bern- hardus de Heidebreke. Iohannes Scolentin, Willekinus Stoltevot, milites, et alii quam plures iide digni. Actum et datum Dymin, anno domini M°. CC°. septuage- simo quarto, nonis Ianuarii.
Nos igitur dicte civitatis nostre Cammin consulibus et burgensibus nobis in Christo dilectis volentes potius in omni eorum iusticia prodesse, quam obesse, omnes donationes, appropriationes et libertates superius expressas confirmamus. ratificamus, et quantum in nobis est, et presen- tibus approbamus. In cujus ratificalionis et confirmalionis lestimonium sigilla nostra presentibus duximus apponenda. Testes huius sunt: Wer- nerus de Vemen et Swantus de Steven, Pribbeslaf de Tribbetow, mili tes, Henneke et Theodoricus fratres dieli VVarnow, Henricus Zwanti, Conradus de Reno. Knud et Nicolaus de Zwenze, fratres, Ludekinus Pomeranus et ipsius filius Ludekinus, Dubezlaf et Dargezlaf fratres de Krethlow, famuli, ac alii plures iide digni. Actum et datum Cammin, anno domini Mu. CCC°. tricesimo primo, ipso die nativitatis Iohannis baptiste.
Gedruckt in t. Eickstedt Urkunden - Sammlung zur Geschichte des Geschlechts von Eickstcdt, I, S. 152, Nr. 39, aus Dreger's Cod. dipl. Pom. Vol. VIII zu Stettin.
Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr II, 1862 (Google data) 83., in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenBehrII/422a4770-0c3c-42de-8673-961c3f08d06a/charter>, accessed at 2024-11-11+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success