Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 231., S. 562
Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 231., S. 562
D. d. Gützkow. 1334. Jan. 16.
In nomine domini, Amen. Nos Johannes iunior, dei gratia comes de Gutzecow, omnibus presens scriptum cernentibus eternam in domino salutem. Ad perpetuam veritatis rei geste infrascripte memoriam recognoscimus et tenore presentium notum esse volumus presentibus et futuris, quod constituti in presentia nostra vasalli nostri dilecti: JLtppOlOttO, miles, öemarÖUß, canonicus Caminensis et plebanus in Gutzecow, J8tnriCU0, ^cnncfttttttölet lffJiDeftinU0, fratres, dictiöeren, benevole resignarunt ad manus Hinrici Longi, civis in Gripeswold, Ludekini sui fratris, suorum liberorum ac verorum heredum undecim mansos in terminis ville Zansten adiacentes, cum ipsorum redditibus et pertinentiis, necnon unam marcam denariorum reddituum de quolibet manso predictorum mansorum, quam habuerunt ab antiquo ipsis de precariis collatam iure feudali, liberos ab omni feudi vasallorum servitio, quos ipsis rationabiliter et legitime vendiderunt cum omnibus iuribus, iuslitiis, utilitatibus et libertatibus, sicut ipsos ipsi et eorum progenitores a nostris progenitoribus in feudum habuerunt, prout in ipsorum privilegio super pre- missa venditione confecto de verbo ad verbum plenius continetur. Nos igitur pre- dictam resignationem ac ipsam venditionem predictorum mansorum, ut premittitur, gratam et ratam habentes, ipsam nomine nostro, heredum nostrorum et successorum approbamus et confirmamus perpetuis temporibus valituram, ipsosque mansos cum suis redditibus et marca reddituum de ipsis mansis nomine precariarum predictarum et pertinentiis universis, liberos absque omni servitio feudi vasallorum nobis, nostris heredibus et successoribus in perpetuum faciendo aut requirendo de iisdem, pre- diclis fratribus Hinrico, Ludekino, ipsorum liberis et veris heredibus in feudum con- tulimus et conferimus in his scriptis, perpetuis temporibus libere possidendos, illo duntaxat excepto, ut in Signum dominii nobis unum par caligarum in festo nativitatis domini dare liberaliter teneantur. Jn cuius rei testimonium sigillum nostrum pre sentibus est appensum. Datum Gutzecow, anno domini M°. CCC°. XXX0. IV0., XVII. kalendas Februarii, hoc est ipso die Marcelli pape, presentibus ÜtppolBO Uerett, milite, de Slawetoch, JLuDeftÜtO Uereit, Nicoiao Kemerer, famulis, Everhardo de Lezenitze, Hinrico et Johanne, fratribus, dictis de Lubeke, Conrado Smithusen, Rudolfo de Gutzecow, civibus in Gripeswold, testibus ad premissa specialiter evocatis.
Aus dem Memorabilien-Buche der Stadt Greifswald, Nr. 7, Fol. 1, und dem Rechnungs register des Hospitals S. Georg zu Greifswald vom J. 1566. Gedruckt in v. Schwarz Ge schichte der Pommersch-Rügischen Städte, S. 768.
Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr II, 1862 (Google data) 231., in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenBehrII/5728eae4-3220-4fee-bd7d-97e6b7b68b72/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success