Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 190., S. 505
Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 190., S. 505
In nomine domini, Amen. Otto dei gratia dux etc., neenon Wartislaus eiusdem gratia dux etc. atque Barnim eiusdem gratia domicellus Stelinensis etc. universis Christi fidelibus praesentia visuris in perpetuum. Quoniam ea quae fíunt in tempore, simul successione temporis prolabuntur, expedit acta prineipum scriptis publicis et teslibus idoneis perhennari. Propter quod notum esse cupimus universis, quod nos cum maturo nostrorum vasallorum consilio hanc gratiam et praerogativam dedimus et appropriavimus dileclis nostris et fidelibus consulibus ac universis civibus civitalum istarum, videlicet Stettin, Piritz, Grifenhagen, Gartz et Penkun, ob meritum fldelitatis in ipsis compertum, quod ipsi atque universi mercatores Schwinam et Penam in
trantes et inibi moram suara facientes et inde exeunles perpetuo esse liberi ab exactione et thelonio qualicunque. Etiam si dos noslrive heredes aut successores aliquoties inviura discordaverimus, aut alii domini nobiscum discordavermt, hoc non obstante universi ac singuli mercatores Schwinam et Penam causa suorum roercimo- niorum intrantes et inibi moram facientes et inde exeuntes, pro nobis et omnibus nostri causa quicquam facere volentibus, perpetuo habebunt ducatum liberum ac securum. Item universi burgenses atque cives praedictarum civitatum debebunt esse liberi ab omni thelonio et exactione in omni nostro dominio atque terra, quam nunc habemus et consequi polerimus in futuro. Praeterea nos universos praeno- minatarum civitatum incolas et burgenses dimittere debemus apud omnem ipsorum iusticiam, gratiam et liberlalem. quam ab antiquo habuerunt et literis suis poterunt demonstrare, per hoc autem omnia ipsorum privilegia priora non erunt aliqualiter violata. lnsuper praenominatarum civitatum consules ex parte nostri promiserunl civitalibus videlicet Prenzlow, Pasewalk et Tempelin, pro eo quod nos universa, quae cum iam dictis civitatibus placitavimus, quae cum literis nostris super Iiis daüs demonstrare poterunt, firmiter tenere debebimus, nosque ipsos a promissione (a/i solutas eripere volumus et indemnes pro eo autem, quod nos et nostri successores saepe dictis civitalibus, videlicet Stettin, Pyritz, Greifenhagen, Gartz et Penkun, omnia superius scripta et singula quae pro nobis praedictis civitatibus Prentzlow. Pasewalk et Tempelin promiserunl, firmiter servare debebimus. Ipsis vasalli nostri, quorura nomina subsequuntur, data fide coniuncta manu promiserunt: ex parle noslra ducis Ottonis hi promiserunt: dominus Rudolphus de Moringe, Wernerus Bukeman, Hermannus de Grapo, Parides de Wacholte, Heinricus de Brusehafer, Nicolaus de Luscow, Heinricus de Pokelent, Henningus de Schadewachle, Theodoricus de Line, Gerberdus Balke, Vicco de Hindenborch, Heinricus de Indagine, Henningus de Rammio, Henningus de Stollenhagen, Gerardus de Li veno, Berlramus de Eickstede. milites, Otto de Rammin, Ludekinus et Gerardus de Eisholt, famuli, Thidekinus de Scheninge, famulus; ex parte vero noslra ducis Wartislai domini: Wedigo de Wedell, f^eiWÜtpS I3ere, Henningus de Heidenbrake, Henningus Troie, Heinricus de Swerin, Henningus Morner, Janeke de Guntersberg, Nicolaus de Pansin, Gerardus de Bucholt. Nicolaus Heidene, Henningus de Bredendo, Henningus Borke, Eghardus de Dewitz, Henningus de Pansin, Reimer Scherff, Sigfridus Lode, fftenntUgUS Bere de Stochowe, Henningus Mandufell, Wernerus de Femern, milites. Promiserunt autem hoc modo: quod si aliquid suprascriptorum et civitatibus Prentzlow, Pasewalk et Templin in- fregerimus, praedicti nostri vasalli, cum ipsis illud intimalum fuerit et intra quatuor
septimanas proximas tunc reformatum non fuerit, civitates Stettin et Stargard intra bunt, ita quod vasalli nostri videlicet ducis Ottonis Stettin statim intrabunt et nostri videlicet ducis Wartislai Stargardt statim intrabunt, inde non exituri, nisi quod fractum fuerat, reformetur. Cum autem aliquis praediclorum nostrorum promissorum obierit, nos intra tricesimum eius alium atque certum promissorem staluemus. Quod si non fecerimus, omnes nostri promissores praenominati civitates duas praedictas, sicut dictum est, statim intrabunt, quod ipsis tarnen ad quatuor septimanas antea praedicatur, inde non exituri, nisi in locum defuncti alius statuatur, quicumque autem in locum alicuius mortui statutus fuerit, debebit lingua et manu promittere et literas suas dare, arbitrans se in promissionem illius mortui subintrare. Ut autem haec a nobis et a nostris successoribus inviolabiliter observentur, praesens scriptum inde confectum sigillorum nostrorum appensione fecimus roborari. Datum anno domini 1320, in vigilia sancti Barlholomaei.
Gedruckt in C. v. Eickstedt's Urkunden-Sammlung zur Geschichte des Geschlechts der Ton Eickstedt. Berlin. 1838. S. 113 — 115.
Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr II, 1862 (Google data) 190., in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenBehrII/608c7580-d019-4d4c-828e-10a9da00fc82/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success