Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 13., S. 179
Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 13., S. 179
Barnym, dei gracia dux Slauorum, tarn presentibus, quam futuris salutem in vero salutari. Quoniam generacio preterit et generacio aduenit et suis spaciis transeunt vniuersa, necesse est, vt ea que sunt transmittenda noticie posterorum, quia futura tempora obliuione cuncta pariter operient, legitimis confirmentur actibus et prin- cipum roborentur publicis instrumentis, quatenus sie que forte a memoria hominum sunt elapsa, scriptis, quibus omnia cognoseimus, ad certam noticiam valeant per- uenire. Inspecturi igitur presentem paginam nouerint vniuersi, quod inter venera- bilem dominum Conradum, Caminensem episcopum, et eius quam regit ecclesiam, ex vna parte, et nos, ex parte altera, composicio est habita sub hac forma. Do minus itaque Conradus, Caminensis episcopus, de pleno sui consensu capituli, de mille et octingentis mansis deeimas, ad suos tunc speciales vsus libere pertinentes, nobis in villis et vicis hiis contulit, quos propriis vocabulis duximus explicare, ipsas
enim decimas ab altari sancti Johannis baptiste, reliquias manibus tenens, in verum suscepimus feodum et legale. Nomina vero vicorum et villarum hec sunt cum certo numero mansorum subnotato. In vico Princelaw decimas de trecentis et quadra- ginta mansis, in villis Vrowini de centum mansis, in villa Bomgarde de septuaginta mansis, in villa Arnoldi de Valkenrede de sexaginta mansis, in villa Ludzlau de sexaginta mansis, in villa Granungi de sexaginta mansis, in villa Samborii de quin- quaginta mansis, in vico Pincun de centum et quinquaginta mansis, in villa Woldin de octuaginta mansis, in Wonezk de quinquaginta mansis, in Storkow de triginta mansis, in alodio nostro de triginta mansis, in Prezslau de viginti mansis, in duabus villis Christiani de sexaginta mansis, in Celakow de decem mansis, in villa Pargow de viginti mansis, in Wostow de triginta mansis, in Crekow de triginta mansis, in vico Stetin de centum et quinquaginta mansis, in vico Piritz de centum et quin quaginta mansis, in duabus villis Priborii de quinquaginta mansis, in Neulin de quinquaginta mansis, in duabus villis Szwantus de sexaginta mansis, in Clotsin de quinquaginta mansis, in Ysznam de centum mansis. Preterea duas mensuras fru- menli et medietatem minute decime de singulis mansis villarum longo tempore de- sertarum, que in territoriis Ceden, Piritz, Princelow, Pinkun et Stetin de nouo exculte fuerinl a colonis, saluis per omnia decimis claustralium, canonicorura et ecclesiarum parochialium et omnium eorum, qui sunt infeodati, ab ecclesia et ab episcopo Caminensi eciam feodaliter modo suscepimus supranotato. Dominus vero episcopus de singulis mansis in locis desertis, vt prediximus, excolendis vnam mensuram tritici et vnam siliginis vtpote nos accipiet, et decime medietatem minute, reliquam vero partem decime de annona hiis, quibus nos villas tunc in earum no- uitate et eorum heredibus conferimus et conferemus, dictus dominus episcopus iure conferet feodali. Nos aulem pro tantis beneficiis susceptis ab ecclesia Caminensi eidem ecclesie et episcopo suisqne successoribus terram Stargard cum omnibus suis pertinentiis vsque ad fluvium, qui Plona dicitur, et per defluxum eius vsque ad stagnum Dambe, a capite vero ipsius fluuii sursum versus Poloniam, sicut pre- fati termini lerre a relroactis temporibus sunt dislincti, de consensu et voluntate domini Wartislai, ducis Slauorum, agnati nostri, et heredum nostrorum, et cum Wartislao duce libere et liberaliter et cum omni iure, theolonio videlicet, aduocacia et moneta, ab omni impeticione liberam et liberandam, et quicquid in ea habuimus vel videbamur habere, excepta villa Conowe, que tantum sexaginta mansos habet, quam nostris vsibus reseruamus, perpetuum contulimus in reslaurum. Donamus eciam eidem ecclesie et episcopo villam vnam in Colbergensi territorio meliorem.
preter tres has villas, scilicet Vressow, Szlouenkow, Wissebor, cum omni iure perpetuis lemporibus possidendam. In fluuio Plone prefato memoratus Caminensis episcopus molendinum libere, sicut et nos, construet, suis vsibus et commodis pro- futuram. Ecclesiarum vero bona, que in nostro constituta sunt dominio, ab omni nostra et nostrorum libera esse decreuimus exactione, donacionem progenitorum nostrorum et liberlates et iura in memoratis bonis ecclesiarum ac episcoporum olim ab eisdem progenitoribus collata non absimiliter confirmantes. Pro denariis vero, quos ecclesia habuit Caminensis in tabernis et decimis, foris, theoloniis et monetis in hiis vicis Vsznam, Stetin et Piritz, viginli sex marcas denariorum lega- lium, videlicet decem marcas in moneta Vsznamensi et sedecim in moneta Steti- nensi, eidem ecclesie Caminensi annis singulis ecclesie et episcopo persoluendas in festo beati Martini perpetuis temporibus assignauimus. Hanc igitur composicionis formam ratam haberi cupientes et a nostris heredibus nullatenus irritandam, ipsam presenti scripto et sigilli appensione et eciam domini Wartislai ducis, agnati nostri, duximus roborandam. Testes sunt: Ghodescalcus abbas, Noduugus prior et con- uentus in Stolp, Conradus, Wilhelmus, Johannes, canonici Caminenses, Hinricus canonicus Colbergensis, Arnoldus scolasticus in Pasewalk, Baldewinus, Petrus, Lam- bertus, Vrowinus, sacerdotes, Wolterus, Petrus et alii clerici quamplures; laici vero hü: Conradus de Sconenwalde, Johannes de Berlin, Johannes de Boyceneburg, Theodericus de Kotene, Albertus de Innesleue, Q&HtDttLZ, Jßarfltjit, Johannes Düring, Walterus de Piritz, Hinricus, Hinricus Vunko, milites, et alii laici multü Actum in Stolp, anno incarnacionis domini millesimo ducentesimo quadragesimo, octauo kalendas Maii.
Aus der Cammer Matrikel gedruckt in Kosegarten Codex Pomer. diplom. I, Nr. 288, p. 617, und früher in v. Dreger Codex Pomer. I, Nr. 131, p. 205.
Der Name „Härmt" unter den Zeugen, -wie die Cammer Matrikel und nach ihr Dreger und Kosegarten lesen, ist ohne Zweifel „Harnit" zu lesen, und Wedeke und Harnit gehören ohne Zweifel dem Geschlechte der Behr an.
Der Ausstellungsort Stolp ist das Kloster Stolp bei Anklam.
Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr II, 1862 (Google data) 13., in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenBehrII/696a2d64-2b43-4b94-8b01-43452c57a33b/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success