Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 59., S. 248
Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 59., S. 248
^Vernerus, dei gratia, necnon et frater suus Heinricus, milites strennui, doraini terre Lozis, omnibus presens scriptum inspecturis salutem in domino. Quoniam generis humani memoria labilis est cursusque temporis variabilis ac etiam ea, que per mortales fiunt, obliuioni sepius traduntur, necesse est ea aliqua solliditate scripturarum perhennari, ne immemorie tradantur. Hinc est igitur quod vniuersitatem tarn presentium, quam futurorum scire volumus, quod ab instinctu venerabilis ducis Dymminensis et totius Slauie domini nostri Barnim et amicorum nostrorum sug- gestione omnis controuersia et discordia, que habebatur inter nos et burgenses Gripheswold super theionio nobis exsoluendo bono fine et debito est determinata, ita videlicet ut omnes burgenses ipsius ciuitatis Gripheswold tarn in aquis, quam in terris per totum dominium nostrum liberos ab omni theionio nos et successores nostri in perpetuum iudicamus et esse liberos protestamur et solutos, verum etiam hoc scire debetis, quod si aliqui receperint conciuium ipsorundem burgensium et ciuitatem intrare infra annum et diem ad manendum voluerint, liberi sunt a theio nio et soluü. Hoc quoque maxime sciendum est, quod pro pecunia et aliis rebus, quas nomine thelonii ab sepedictis burgensibus indebite, sicuti asserebant, recepe- ramus, ipsi burgenses et successores eorum liberos reddiderunt in perpetuum nos et heredes nostros et solutos, ita sane, ut nec ipsi burgenses et eorum succes sores pro tali pecunia nos et nostros amplius grauare debeant aut molestare. Ne igitur in posterum dubitatio super scriptum presens possit oriri, nomina testium discretorum virorum fecimus inscribi, quorum nomina sunt: Conradus, prepositus Stetin, JtJetnriCUß Iohannes Scolenlin, Willekinus Stolteuut, Gobele mar-
scalcus, Hermannus de Wisen et Arnoldus frater suus, Iohannes Romele et Adam de Guzcove, consilium vero integrum predicte ciuitatis. In cuius rei factum con- firmandum presens scriptum sygilly nostri munimine fecimus roborari. Datum Griphesvolde, anno ö)° CC° LXVII, Benedicti abbatis. Omnes subditi nostri liberi sunt a theionio in perpetuum.
Nach dem im Archive der Stadt Greifswald aufbewahrten Originale, welches die an rothen seidenen Fäden angehängt gewesenen Siegel verloren hat, gedruckt in Fabricius Urk. z. Gesch. des Fürstenth. Rügen, III, Nr. 94, S. 11, und Dähnert's Pommerscher Bibliothek, HI, S. 409, Nr. 8. Vgl. Urk. vom 14. März 1267.
Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr II, 1862 (Google data) 59., in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenBehrII/697cea26-21c7-4d21-a8b7-39e1ed2b4126/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success