Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 16., S. 185
Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 16., S. 185
Barnym, dei gracia dux Slauorum, cunctis fidelibus, ad quos presens pagina per- uenerit, salutem in salutis auctore. Cum sub sole secundum ecclesiasten omnia sint incerta et nichil optineant firmiludinis, que non sunt scriptis et testibus auten- ticis roborata, vt saltem scripturarum testimonio demonstrentur, que hominum memoria labilis non poterit memoriter retinere, inspecturi paginam presentem nouerint vniuersi, quod cum ecclesia Caminensi et venerabili domino Wilhelmo, eiusdem ecclesie episcopo, nos commutationem fecimus in hunc modum, quem scimus et vere scimus eidem ecclesie profuturum, proinde potius quam questum temporalem retributionem exspectantes divinam. Terram Colbergh cum suis Omni bus attinentiis districtis, videlicet Poditzol et Contrine, que vera nostra a progenito- ribus nostris extitit proprietas, dicto domino Wilhelmo episcopo et ecclesie sue libere et liberaliter contulimus cum omnibus iuribus perpetuis temporibus possiden- dam. In cuius recompensationem terram Stargard cum suis appendiciis, secundum quod dictus episcopus et ecclesia sua possidebat eandem, nobis ipse contulit in verum feodum et legale, talibus eandem terram terminis distinguendo: a ponte Brunonis sursum versus orientem vsque ad stagnum Peazno et sie vlterius in riuulum Criuinzne, qui in fluuium Crampel defluit, inantea vero vsque ad Polono rum terminos directa linea per desertum, veluti a retroactis temporibus est distineta, deorsura vero a dicto ponte versus occidentem vsque ad fluvium Zucharecha voca- (um, qui Golnowe diuidit a terra Stargardense. Inter quos terminos taliter designa- tos ducentos mansos contulimus capitulo Caminensium canonicorum, ipsius capituli vsibus profuturos, centum iuxta memoratum fluuium Zucharecha et centum in deserto vltra fluuium Crampel versus Poloniam, assignantes villas etiam Scolin et Sarow, cum aliis omnibus proprietatibus ecclesie Grindiz, videlicet in Dambitz, Crimtzow, Kenzk, Cotlow, paruum Cussow, Cunovv, Seuelde, cum hiis terminis, a stagno Medui per Stratznam et Zmogeruitz riuulos vsque Ynam fluuium possidendas. Dictus dominus Wilhelmus episcopus sibi et suis successoribus dominis episcopis
4 *
reseruauit ecclesiam in Stargard parrochialem, quam episcopus perpetuo conferet Caminensis. Hanc igitur commutationem ratam haberi cupientes temporibus tarn presenübus, quam futuris, ipsam presenlis scripti priuilegio et sigillorum tarn nostri, quam cognati nostri domini Wartislai, ducis de Dimyn, fecimus munimine roborari. Testes autem huius rei sunt: dominus Wernerus prepositus de Sucow, Theodericus plebanus de Lassan, Gherardus capellanus noster, 3$ar[tt]iO|)U0, Rolef Munth, Hinricus Stolteuot, Arnoldus, milites, et alii clerici et laici. Datum Vznam, anno domini millesimo ducentesimo quadragesimo octauo, nonas Octobris, per manus Conradi, capellani sepedicli domini Wilhelmi episcopi Caminensis.
Nach vier transsumirenden Bestätigungen in der Caminer Matrikel gedruckt in Kose garten Codex Pomer. I, Nr. 397, pag. 813, und in v. Dreger Codex Pomer. I, Nr. 182, p. 268. Kosegarten und v. Dreger drucken „Haruidhus", offenbar in den Transsumten falsch geschrieben für „Harnidhusnämlich „Ursus".
Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr II, 1862 (Google data) 16., in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenBehrII/72133c2c-1f15-48a2-840f-2380e15ac3c3/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success