Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 246., S. 585
Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 246., S. 585
TJniversis christifidelibus presencia visuris vel audituris Albertus, dei gracia Magno- polensis, Starghard et Rostoch dominus, salutem in domino sempiternam. Recogno- scimus tenore presencium lucide protestando, quod nostri vasalli dilecti Willekinus miles, Enghelbertus et Otto, fratres, Henninghus Heynonis ac Nicolaus Henninghi militum filii, famuli, dicti Manduvel, in nostra presencia constituti, de communi con- sensu omnium heredum eorum, propinquiorum ac aliorum, quorum interest vel Inter esse poterit, vendiderunt, dimiserunt et animo deliberato resignaverunt honorabilibus viris et discretis fratribus fraternitatis sacerdotum et scolarium in Vredeland quin- decim marcarum sclavicalium denariorum redditus annuales, in villis videlicet Brume octo et Cosen Septem, in censu, qui vulgariter thyns dicitur, mansorum et molendi- norum dictarum villarum annuatim in quolibet festo beatorum Philippi et Jacobi apostolorum percipiendos expedite, cum omni libertate atque fructu, prout ipsi pre- dicti Manduvel memoratos redditus hactenus a nobis tenuerunt et habuerunt, per- petuis temporibus possidendos ac ad unam vicariam seu ad duas per fratres dicte fraternitatis vel ipsorum in officiis successores, sive eciam ipsam fraternitatem per- durare contingerit sive deperire, pro ipsorum voluntate et beneplacito instaurandam seu instaurandas, dandos, ponendos et assignandos, servicium vero, quod de dicto censu habuimus, sepedicti Manduvel super bona eorum in villa Cublanke sita de nostro consensu penitus locaverunt, ne dicti fratres aliquam molestacionem de dicto servicio in posterum paciantur. Nos igitur ob salutem anime nostre et parentum, ad divinum cultum magis ampliandum, antedictis fratribus prelibatos redditus cum ipsorum proprietate atque omni utilitate libere ad vicariarum instauracionem, ut pre- dictum est, deputandos bono animo contulimus et presentibus conferimus iugiter retinendos. In quorum testimonium sigillum nostrum presentibus duximus appen- dendum. Datum Vredeland, anno domini millesimo trecentesimo octavo, feria secunda post dominicam Judica. Testes huius sunt nostri fideles: Otto de Dewitze, Bodo et
Nicolaus dicti de Helpede, Albertus Warborgh et üUppoiBUS Dere, roilites, e( quam plures tide digni.
Nach Boll, Gesch. des Landes Stargard II, S. 456, Nr. CXVII, B, aus dem Originale im grossherzogl. Archire zu Neustrelite.
Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr II, 1862 (Google data) 246., in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenBehrII/aede85ef-4444-41b6-9671-8207d73f479a/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success