Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 6., S. 167
Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 6., S. 167
Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 6., S. 167
In nomine domini, Amen. Volkhardus dei gratia abbas sancti Godehardt Kobertus cellarius, Conradus scholasticus Hildensemensis, omnibus, ad quos scriptum per- venerit, salutem in domino. Ista est forma transactionis, quae facta est inter dominum Hildewardum Wildeshusensem praepositum, ex una parte, et inter do minum f^ugOltettt SlrOUtlt, ministerialem de Osenbrugge, ex altera, super controversia sive causa decimae de Haien: praedictus dominus praepositus Hil- dewardus infeudavit dominum $?ugoncm una marca denariorum gravis monetae de camera sua ei annuatim persolvenda, quoad usque vacaverint ei redditus in praepositura Wildeshusensi eiusdem summae sive valoris, et tunc eos ipsi porrigere iure feudi et ad idem tenebitur suus successor, qui fuerit pro tempore, dominus vero §@UgO firmiter promisit nobis et praeposito, quod ipse officialiter inducet dominum venerabilem episcopum Osnabrugensem, quod suo privilegio confirmet ecclesiae Wildeshusensi, quod curia Halen deinceps sit decimalis in pactione sex solidorum praefatae monetae, sicut* et fuerat ab antiquo, et haec ordinatio perpetua sit ecclesiae, nullius obstante contradictione; praeterea idem praepositus eidem f&UßOttt et filio suo, qui nunc est, concessit iure villicationis villicationem in Halen, ut ipsum bona fide pertractent et conservent et statutam inde fratribus praebendam annuatim persolvant temporibus constitutis, hac etiam inter ipsos et ecclesiam conditione apposita, ut si dominus f^UgO vel eius filius quacunque de causa occasionem dederit, ut bona praenominata curiae sive villicationis Halen fuerint desolata, nihilominus ad pensionem debitam teneantur, nisi maturo consilio villicationem ipsam resignaverint in gratiam praepositi et fratrum, ut tempestive imminenti periculo valeat subvenire, peracto periculo iure quo prius eam possederat recuperandam. Insuper dominus f^UgO pro damno porcorum ablatorum praepo sito Hildewardo ab exactione marcae illius, qua eum ipse praepositus infeudavit, per proximum triennium supersedebit. Haec omnia acta sunt in claustro superiori maioris ecclesiae Hildesemensis coram nobis, quibus inter ipsos fuerat a domino
Frkuiea dei GeseUeckti Behr. I. I. 2
papa causa commisse, tarn praeposito pro se et capitulo suo, cuius in hac con sensus accessit, et firmiter pro se promittentibus in manus nostras, quod universa haec firmiter et inviolabiliter observarent. Testes huius ordinationis sunt: Wilbrandus maior praepositus Hildesemensis, Hermannus Verdensis scholasticus, Joannes, Marcus praepositus Bartwicensis, Wilhelmus canonicus Hildesemensis, raa- gister Godescalcus Bremensis, Henricus sacerdos de Sutherem, Henricus sacerdos, capellanus episcopi Verdensis, Rodericus de Hamelen et alii plures tarn clerici, quam laici. Acta anno dominicae incarnationis MCCXVIIII, indictione VII, Hltío kal. Febr., et ut haec ordinatio coram nobis rata et omni tempore indubitata permaneat, sigil- lorum nostrorum earn fecimus appensione muniri.
Aus dem Copiarium des Klosters Wildeshausen gedruckt in den Stammtafeta und Nachrichten von dem Geschlechte der Bar, Osnabrück, 1840, Urkunden, S. 5, Nr. I, vgl. Nachrichten S. 3, §. 4.
Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr II, 1862 (Google data) 6., in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenBehrII/af6e6155-abc3-40ce-96a2-ae3da348fa8a/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success