Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 39., S. 221
Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 39., S. 221
Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 39., S. 221
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Nos Hermannus, dei gratia Caminensis ecclesie episcopus, et Lambertus prepositus et Adolfus decanus totumque eiusdem loci capitulum omnibus in perpetuum. Quoniam ea, que geruntur in tempore, labuntur cum tempore, oportet illa roborari Unguis testium et testimonio literarum. Hinc est quod nos volumus notum esse tarn presentibus, quam futuris, quod cum conuentus sancte Marie sanctique Godehardi in Vznam villam quandam haberet no mine Zlatkowe, que de quinque villis vnita est, quarurn hec sunt nomina: Dolpow, Cossozow, Bubalino, Spaszow, Zlatkow, et facta est una villa, que scilicet villa Zlatcovv cum fundo ac decima ab antiquis temporibus propria fuerat ipsius ecclesie predicte, cum Thammone milite pro quibusdam villis in terra Vzsnum constitutis de nostro ac nostri capituli consensu concambium inierunt in hunc modum, vt predictus conuentus villas Thammonis militis, que sue erant, cum fundo et decima, quorum etiam hec sunt vocabula: Gelendin, Neprimin, Salotin, Stobeno, Porezse, cum omni iure perpetuo possideret, ipse vero miles iam dictus Thammo videlicet villam Zlatkowe cum omni iure sibi ac suis heredibus retineret, possideret perpetuo. Hanc igitur villarum commutalionem ratam habere volentes, ipsam presenti pagina sigillorum nostrorum roborata munimine conßrmamus. Testes autem huius com- mutationis sunt: dominus Adolfus decanus Camynensis, dominus Theodericus sco- lasticus Caminensis, dominus Florentius lector de ordine predicatorum, dominus Heinricus comes de Cherchenbergh, dominus fE?6tltrtCU0 17(0110, dominus Stolte- voth et alii quam plures. Datum in Vznum, per manum Johannis notarii, anno domini (D°. CC°. Lu. quinto. die beati Stephani, prothomartiris, pontificatus nostri anno secundo.
Gedruckt in v. Dreger Cod. Pomer. I, Nr. 284, S. 385.
Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr II, 1862 (Google data) 39., in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenBehrII/c65efea0-26bb-4c04-8d3b-813969b9a209/charter>, accessed at 2024-12-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success