Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 98., S. 304
Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 98., S. 304
In nomine sancte et indiuidue trinitatis, Amen. Melcheldis, dei gratia Slauorum ducissa, omnibus imperpetuum. Quoniam generatio preterit et generatio aduenit et suis spaciis transeunt vniuersa, necesse est ut ea, que transmittenda notitie poste- rorum, legitimis firmentur actibus et publicis instrumentis, quatinus si facta, que forte a memoria hominum sunt lapsa, scriptis, quibus omnia cognoscimus, ad cer- tam Cognitionen! valeant peruenire. Propter quam causam presentes et postere nationes sciant, quod nos donationem vnius sagene in Mari Recenti, quod Versg- haf dicitur, pisces capiendi, quam et ab omni censu exemptam illustris princeps dominus Barnim dux Slauorum, felicis memorie, maritus noster karissimus, contulit et donauit domine priorisse et conventui in Virchim, ratam et firmam habemus ac inuiolabiliter perpetuis temporibus obseruare volumus, sub hac forma, si nos ean- dem sagenam redimere voluerimus, quandocumque se tempus obstulerit, predictis domine priorisse et conuentui in Virchin decem marcas denariorum pro recorapen- satione dicte sagene perpetuo singulis annis assignabimus, vbicumque eis melius videbitur expedire. Et ne super premissis dubium oriatur, presentem paginam si- gilli nostri munimine signatam memoratis domine priorisse et conuentui suo in Vir chin in testimonium firmitatis erogamus. Testes vero huius rei sunt: dominus Hildebrandus abbas de Stolp, dominus Conradus comes de Guzecowe. Hinricus pin- cerna, Rudolfus de Noua Ecclesia, Fredericus de Bercowe, JQÜtVfcttS UrOUß» Hermannus de Vitcen, Arnoldus de Vicen, Henricus Zaynce, Richardus de Görke, milites nostri, et alii quam plures fidedigni. Actum et datum per manum do- mini Theoderici, curie nostre capellani, in Tamclim, anno domini M°. CC°. LXX°. IX0., XVIII°. kalend. Februarii.
Nach einer Dregerschen Abschrift in der Löverschen Sammlung im königl. preuss. Provinzial-Archive Ton Pommern zu Stettin.
Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr II, 1862 (Google data) 98., in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenBehrII/d0db3089-aa94-415a-b92f-bd2bd72dc978/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success