Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 230., S. 561
Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 230., S. 561
In nomine domini, Amen. Omnibus presens scriptum cernentibus ILtppolOus, miles, ISetltatDUB, canonicus Caminensis et plebanus in Gutsecove, ißtnrtCtlö, igeitnefttnus et SgDeftiltUS, fratres, dicti Uc«n, eternam salu- tem sectari vere salutis in autore. Cupientes rei geste infrascripte fideliter preferre veritatem, quavis malignandi seu calumpniandi materia posteris preclusa', ad perpe- tuam eius memoriam recognoscimus et presentium tenore constare volumus, quod rationabiliter et legitime vendidimus honestis viris Hinrico Longo, civi in Gripeswold, Ludekino, suo fratri, necnon ipsorum liberis et veris heredibus undecim mansos cum dimidio manso adiacentes ville Sansten, prout iacenl in suis terminis, cum omnibus pertinentiis in agris, cultis et incultis, pratis, pascuis, paludibus, sespilibus, lignis, rubetis, viis et inviis, sicut ad nos et nostros progenitores pertinebant, cum omni iure et iudicio, summo et ymo, videlicet in Collum et in manum, et quavis alia utilitate minoris iustitie iudicandi, necnon hos redditus in dictis mansis, scilicet in sex mansis, quorum quilibet dabit quinque tremodia anone, videlicet viginti et duos modios siliginis, unum tremodium ordei et viginti et sex modios avene, in residuis aulem quinque mansis cum dimidio manso quilibet mansus dabit sex marcas dena- riorum monele currentis, similiter in quolibet manso predictorum mansorum unam marcum denariorum reddituum de precariis, nobis a dominis nostris comitibus de eisdem in feudum collalis ab antiquo, tollendos et percipiendos singulis annis in festo Martini, cum omnibus suis usufruclibus et libertatibus et utilitaübus, absque ullo servitio vasallorum dictis nostris comitibus aut ipsorum successoribus de eisdem mansis seu redditibus faciendo, tempore sempilerno. Villani etiam prefatos mansos colentes frui debent pascuis communibus una cum ceteris viilanis, sicut a relroactis temporibus Semper ipsis uti consveuerunt, abdicantes a nobis et in dictum Hinricum et Ludekinum fratres et ipsorum heredes libere transferentes dictos mansos cum ipsorum redditibus memoratis, cum omni iure, iustilia, übertäte et utilitate, sicut ad
nos et ad nostros progenitores dignoscebantur pertinere, quos etiam modo pre- misso coram dominis nostris comitibus ad manus predictorum Hinrici et Ludekini et ipsorum heredum libere resignavimus ipsosque in corporalem possessionem eorun- dem mansorum et reddituum induximus et inducimus per presentes, pro nongentis marcis et quadraginta et tribus marcis denariorum monete currentis, nobis nume- ratis, traditis et solutis, marca reddituum predictorum mansorum pro duodecim marcis et quinqué tremodia annone pro sex marcis reddituum et marca reddituum nomine precariarum pro decern marcis comparatis atque in usus necessarios con- versis ante confectionem presentium literarum, adiicientes insuper, quod si aliquis vel aliqui prefatos Hynrikum et Ludekinum et ipsorum heredes in huiusmodi mansis et redditibus impediré seu imbrigare atque huiusmodi nostri venditionem impugnare presumserit vel presumserint in parle vel in loto, ab i I lo vel ab i I lis eosdem disbri- gare et absolvere volumus et tenemur, quod fide nostra promittimus per presentes. Renunciamus eliam in premissis exceptionibus doli mali, aclioni in factum el omnibus aliis et adminiculis, tarn iuris canonici, quam civilis, quibus presens scriptum vel aliquod in ipso conlentum infringí poterit vel aliqualiter vitiari, iuri etiam dicenti huiusmodi renunciationem generalero non valere. Ut igitur hoc ralum et illibatum permaneat sigilla nostra presentibus sunt appensa. Datum in villa Zansten, anno domini M°.CCC°. XXXo. Ш10., XVII. kalendes Februarii, hoc est ipso die Marcelli pape, presenlibus îLtppoIDO ©eren, milite de Slawetoh, ÜuOcfttnO ©mit, Nicolao Kemerer, famulis, Everhardo de Lylzenitze, Hinrico et Johanne, fratribus, dictis de Lubeke, Conrado Smithusen, Rudolfo de Gutsekowe, civibus in Gripeswald, testibus ad premissa specialiter evocatis.
Nach einer Abschrift von dem Originale im Archire der Stadt Greifswald.
Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr II, 1862 (Google data) 230., in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenBehrII/d97bf9b1-08af-4d1b-bc1f-2e8b34ecad52/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success