Urkundenbuch der Stadt Lübeck, Nr. DCCCIII. , S. 160
Die Knappen Nicolaus von Dewilz und Vicho Moltke Urkunden über die Beilegung einer Zwistigkeit zwischen ihnen und dem Heiligen-Geist Hospitale zu Lübeck. 1544. Jul 22.
Vniuersis presencia visuris vel audituris nos iXicolaus dictus de Diuitze et Vicko Molteke famuli recognoscimus et presentibus [| lucide protestamur, quod quedam dissensionis materia, habita inter nos parte ex vna et domum Sancti Spi ritus in Lubeke ex parte villarum Ve|jlegast et Borsin parte ex altera pro palude et distinctione siue meta illius, iacere debet huiusmodi distinctio, sicuti a || XXXVI annis elapsis et ab antiquo tempore vsque in nunc iacuit et fuit, et [in] inperpetuum finaliter permanere. Ceterum aqueductus seu aquarum decursus ab huiusmodi di stinctione transcire et ire debet per campum illorum de Karnyn, que (!) sex pedum in latitudine et infra in profunditate esse debet. Hunc transcitum seu aqueductum villani nostri in Karnyn aperire et fossare debent pro media parte, et villani domus Sancti Spiritus in Lubeke predicti in villa Velegast et Borsin eundem transcitum fossare et aperire debent pro alia parte media, et sic inperpetuum pacifiée et firmi- ter permanere. Et cum hiis omnibus prescripts omnis materia discordie, rancoris et dissencionis, habita inter nos et nostros heredes et predictam domum Sancti Spiritus in Lubeke, composita est amicabiliter omnimode et sopita. Jnhibemus eciam nobis, nostris heredibus et successoribus eandem domum Sancti Spiritus pre dictam et suos de cetero aliquatenus in premissis molestare seu inbrigare. Jn cuius testimonium nostra sigilla presentibus sunt appensa. Datum et actum Sundis, anno Domini millesimo tricentésimo quadragesimo quarto, die beale Marie Magdalene gloriose, presentibus dominis Zegefrido proconsuli in Sundis, Thidemanno Witten consuli ibidem, Reynekino Velkener, Euerhardo Poretzen, Hennyngo de Rethem famulis, Johanni Wesend(orpe) aduocato in Sundis, Ricquoldo Sancebur ciui ibidem, et quam pluribus alus fidedignis.
У ach dem Originale, im archive îles Heiligen Geist Hospitales, mit anhängenden beiden Siegeln.
Urkundenbuch der Stadt Lübeck (Google data) DCCCIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckI/24344c17-7dea-4315-9274-701a0ba1ec8e/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success