Urkundenbuch der Stadt Lübeck, Nr. DCCXIV. , S. 75
Urkundenbuch der Stadt Lübeck, Nr. DCCXIV. , S. 75


Pateat vniuersis per presentes, quod ego Johannes filius Thome de Bauseye, apotecarii quondam burgensis Lenne Episcopi, reeepi de ¡| Agnete quondam vxore dicti Thome de Bauseye, matre mee(«), viginti libras sterlingorum, quas dictus Thomas mil hi in testamento |j suo legauit de vendicione tenementi sui post mortem Agnetis vxoris sue. Et quod quidem tenementum iacet ex oposito ecclesie sánete |j Margarete Lenne ad capud occidentale dicte ecclesie. De quibus vero viginti libris sterlin gorum fateor me plenarie esse paccatum per predietam Agnetem causa testamenti patris mei, relaxando insuper executoribus testamenti dicti Thome de Bauseye omnímodas actiones, peticiones, transgressiones, calumpnias, querelas et demandas quascumque inter nos prehabitas racione alieuius contractus, conuencionis, trans
1) Vgl. No. 468.
gressionis cuiuscumque, placiti, compoti, debiti racione testamenti supradicti seu alicuius alterius tituli ab inicio huius mundi vsque in diem confectionis presencium litterarum. Jn cuius rei testimonium huic atquietancie sigillum ineum apposui. Datum apud Lenne Episcopi, d(i)e Veneris próxima post festum sancti Bartholomei apostoli, anno regni regis Edwardi tercij post conquestum Anglie quarto décimo, regni vero sui Francie primo, hijs testibus: Ricardo de Dockynge, Waltero le Glas- wrythe', Philippo Wyth', Petro de Hydingham, magistro Willelmo de Век clerico, Willelmo de Tilneye clerico et alijs.
In dorso: Aquietancia Johannis de Bauseie de XX1'- libris sibi legatis.
Nach dem Originale, auf der Trete. Vom ersten Siegel ist nur da» Band erhallen, das zweite zeigt ein Lamm.
Urkundenbuch der Stadt Lübeck (Google data) DCCXIV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckI/42e7a566-ffad-496b-96ff-370892858a91/charter>, accessed 2025-03-03+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success