Urkundenbuch der Stadt Lübeck, Nr. ItlLXXlIU. , S. 419
Urkundenbuch der Stadt Lübeck, Nr. ItlLXXlIU. , S. 419
Liudwicus Dei gracia Brandenburgensis et Lusatie marchio etc. Pruden- tibus et discretis viris, magistris consulum et consulibus ciuitatis Lubycensis II sin cere sibi dilectis, fauorem et complacenciam in singulis promouendi. De prompti- tudine et fidelitate vestra nobis sororioque nostro Woldmaro regi Dacye huc||usque exhibit a ad3 infuturum exhibenda vobis multimodas graciarum referimus actiones, et quemadmodum nobis in litteris vestris supplicastis, vt Albertum||Magnopolensem, awunculum nostrum, et ciuitates maritanas ad ipsius sororij nostri et profectum vestrum inducere et informare, rogatibus quibus possemus, deberemus, nos quoque eisdem, sicut in continencia litterarum vestrarum cognouimus, litteras nostras peti torias et efficaces porreximus et duximus porrigendas. Jnsuper noueritis, dominum Albertum Magnopolensem a nobis tauter fore separatum, quod de ipso plenam et meram habemus confidenciam omnis boni. Denuo, vt nobis pro a(r)mato scripsistis populo, sciatis, (nos) Hainricum de Reyschach, nostrum capitaneum, cum nostra familia sibi commisse, quam tunc habere poteramus, ad partes Marchie niisisse, et exnunc aliquos de nostra familia eidem Hainrico de Reyschach ad partes nostras duximus transmittendos. Cuiquidem, si sui cum dicta familia nostra in nostris partibus necessarius non fuerit, demandabimus, quod vobis in singulis vestris et dicti nostri sororij necessitatibus pareat nostri nomine fideliter et intendat. Vnde vt eosdem, siquos vobis miserimus, tamquam vestros familiares, sicut hucusque fecistis, fideliter recommissos habeatis, fidelitatis vestre prudenciam sincere requirimus et
I) Von Dittmer a. a. O. S. 52. ins Jabr 1350 gesetzt; die Hand scheint aber dieselbe, wie die der übrigen oben abgedruckten Schreiben. 2) Vgl. No. 74Ü. 3) I. а?.
rogaríais Jrisuper quid vobis incongruetatis et necessitatis euenerit, nobis reman dan petimus: extunc vobis, si quouis modo poterimus, cum tota nostra potencia veniemus. Datum Monaco, in die Vincula Petri.
In dorso: Prudentibus et discretis viris, inagistris consilium et consulibus ciuitatis Lubicensis sincere sibi dilectis.
Л? rfent Originale, auf der Treue, lias aufgedruckt guresene Siegel ¡st abgesprungen.
Urkundenbuch der Stadt Lübeck (Google data) ItlLXXlIU. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckI/825a70d7-502b-4eee-a175-0c493f1e18d1/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success