Urkundenbuch der Stadt Lübeck, Nr. DCCCLVIII. , S. 209
Uniuersis Christi fidelibus. ad quos presens scriptum peruenerit, nos Arnoldus propositus, Alburgis priorissa, Elizabet celeraria, Gherburgis sacrista, Ghertrudis cantrix, Alheydis cameraria, Margareta || scolastica totusque conuentus in Rene Race- burgensis dyocesis salutem in Domino cum noticia rei geste. Quia hominum memorie sunt labiles et cogitaciones volubiles, acta hominum non inmérito scrip||ture testimonio conmendantur. Recognoscimus nos igitur in hiis scriptis, quod nos, vrgente necessitate et euidenti vtilitate nostri monasterii consideratis, matura de- liberacione et diligenti tractatu prehabitis, [j non vi non dolo seducti, sed sponte et libere, de vnanimi consensu tocius conuentus nostri predicti, approbacione et aucto- ritate venerabilis in Christo patris et domini nostri, domini Voliadi Racebtirgensis ecclesie episcopi, ad hoc specialiter requisitis et accedentibus, rite et racionabiliter vendidimus discretis viris Gotscalco de Warendorpe filio Brunonis de Warendorpe, olim proconsulis Lubicensis, consul!, Nicolao dicto Visch, Johanni de Grûten ac Hinrico de Warendorpe ciuibus ibidem, executoribus testamenti Johannis de Lune- borch, quondam ciuis Lubicensis bone memorie, villain nostra in Roxyn, sitam in dominio sine districtu domini . . Maguopolensis in parrochia ecclesie Mummendorpe dicte Raceburgensis dyocesis, cum omni jure et vtilitate, scilicet pratis, pascuis, paludibus, aquis aquarumque decursibus et refluctibus, lignis, rubetis, agris cultis
I) Das Testament de» vor 1331 gestorbenen Johann von Lüneburg ¡st nicht mehr vorbanden. Dagegen win1, von späteren Gliedern der Familie Lüneburg Hehia's und der daselbst gestifteten Virarie mehr fach gedacht. So verordnet Hans Lüneburg, des Testators Enkel, im Jahre 1406: Jtem gheue ih hundert mr. lüb. lo miner vicarie lo Rene lo heteringe, also besehedelihen, dal mine hindere vnde ere eruen ene leneware vorder na mieeme dode vorlenen scholcn, wen mine hescgliclden breue vlwisen, de ih oucr de vicarie hebhe. Jtem gheue ih minemc sone Herman, de de vicarie heft, tvvintich mr. geldes to einem line, also dat he en geisilih man werden schal, vnde darmede schal he ghescliiclitct vnde ghescheiden пепел van minen wiue vnde лап minen hinderen. Dieses Hans Sohn, auch Maus Lüneburg genannt, später Rathmann, testirt 1435: Jtem to Rene . . . geuc ih V mr. to dem buwe . . . Jiem si willih, dat ih hebbe CL mr. Inb., de to vnscr vicarie lo Rene bchoren; dar lo gheue ih L mr. ]üb. der siiluen vicarie to beteringhe ercr rente, dat men de CC mr. tosamende wedder anlegghe to behilf der vicarien, renlhe mede to hopende. Dagegen heisst es im Testament des Rathmannes Hans Lüneburg (Sohn des Vorigen) vom Jahre 1473 nur: Jtem in dat closter tho Rene geue ih X mr. to déme buwe.
et incultis, vüs et inuiis, et generaliter cum omnibus redditibus, prouentibus, liber- tatibus seu attinenciis ipsius ville, sicut hactenus pertinuit ad nostrum monasterium, pro trecentis et sexaginta matois lubicensium denariorum numerate pecunie nobis integraliter persolute et in vsus nostri monasterii conuerse, videlicet in redempcio- nem molendini nostri in villa Rene. Dicti vero executores, cultum diuini nominis pocius ancmentare, quam minuere, cupientes, villain sic, vt predicitur, emptam ad fundandam, dotandam seu instaurandam perpetuam vicariam in monasterio supra- dicto ob remedium et salutem anime Johannis de Luneborch antedicti obtulerunt, donauerunt et libere dimiserunt monasterio prelibato. Quam vicariam venerabilis pater, dominus Volradus dicte Raceburgensis ecclesie episcopus, ad peticionem dicto- rum lavcorum de dictis bonis, ut premittitur, emptis secundum modum et formam infrascriptam approbauit, auctorizauit, cum interposicione sui decreti instaurauit, dotauit et fundauit, et dicta bona sub protectione juris ecclesiastici recepit et acceptauit. Cuius vicarie jus patronatus seu jus presentandi Johannes de Luneborch, qui adhuc est minor annis, filius Johannis de Luneborch testatoris predicti, vsque ad terciam genera- cioneni inclusiue quoad lilio.s et filias per rectam lineam descendentes possidebit. Si autem prefatus Johannes absque heredibiis decesserit, extunc sex persone, quas idem nominatim sub conpetenti testimonio aut in suo testamento expresserit, quo- usque sexta et vltima persona diem clauserit extremum, jus patronatus vt singuli successiue possidebunt. Quibus tandem defunctis priorissa predicti monasterii, que pro tempore merit, cum consensu tocius conuentus vel maioris partis eiusdem per sone ydonee de huiusmodi vicaria perpetuis temporibus prouidebit. Vicarius vero, qui pro tempore fuerit, per se vel per alium singulis diebus hora terciarum vel quasi, vel prout monasterio expedit, ad altare in honorem beati Jacobi apostoli consecratum missarum solempnia celebrabit, et necessaria altaris omnia et singula conuentus inperpetuum prouidebit. Ceterum prefatus Johannes de Luneborch, pre- tacti Johannis testatoris heres, vna cum curatoribus sibi deputatis ex speciali gracia annuunt et concedunt monasterio predicto, vt, si infra quindenam post festum beati Michahelis continue subsequens viginti quatuor marcas lubicensium denariorum sin gulis annis vicario, qui pro tempore fuerit, expedite persoluerint seu erogauerint, extunc monasterium in Rene predictum fructus de dicta villa Roxyn prouenientes percipiet integraliter et ex toto. De quibus XXIIII" marcis denariorum idem vica rius quatuor marcas . . prepósito pro seruicio conuentui ibidem ex eis per eum faciendo, ita quod (cum) vna marca duas tunnas ceruisie, et cum tribus marcis denariorum expensas procuret singulis annis, sub hac condicione ministrabit, quod conuentus infra octauam beati Jacobi apostoli die, qua dictum seruicium sibi pro
memoria factum fuerit, memorati Johannis de Luneborch et suorum heredum sin gulis annis anniuersarium solempniter in choro peraget in vigiliis et missis pro defunctis. Preterea prefatus vicarius, vel qui pro tempore fuerit, mansionem con- ¡rruam sibi specialiter deputandam a prepósito ibidem juxta ipsius prepositi man sionem inter cepta ibidem ipsius curie pacifiée possidebit, et expensas quoad victualia honesta habebit in mensa ipsius prepositi in superiori loco sibi conseden- cium et ad suam scutellam, nisi alienum sibi habuerit hospitem considentem. Pro quibus expensis idem vicarius dicto . . prepósito decern marcas dictorum denaiïorum singulis annis ministrabit. Jnsuper dictus vicarius omne emolimentum, quod sibi poterit obuenire de votiuis seu alio modo, prout obuenire posset et potest vni de capellariis ibidem pro deputata mercede seruienti, percipiet et optinebit, praeter- quam psallarium siue mercedem, quod uel que dabitur presbítero ibidem capellano pro ipso uel ipsa specialiter seruienti. Ad omnia et singula premissa inuiolabiliter obseruanda nos . . prepositus, . . priorissa, . . celeraria, . . sacrista, . . cantrix, . . cameraria, . . scolastica totusque conuentus supradicti monasterii in Rene pro nobis et successoribus nostris inperpetuum renunciamus libere et expresse in premissis excepcioni doli mali, non numerate pecunie sine causa siue ex iusta causa, bene ficio restitucionis in integrum, rei aliter geste quam scripte, et preterea auxilio juris dicentis generalem renunciacionem non valere. Jn quorum omnium et sin- gulorum premissorum euidens testimonium sigilla nostri, Arnoldi prepositi et con uentus monasterii in Rene predictorum, cum expresso consensu omnium et singu- lorum, quorum consensus fuerat requirendus, presentibus sunt appensa. Et nos Volradus, Dei gracia Raceburgensis ecclesie episcopus, suprascriptum contractum vendicionis, donacionis siue translacionis rite et racionabiliter initum seu celebra- tum, prout superius exprimitur, declaramus, auctorizamus et approbamus, ac ipsam vicariam de dictis bonis fundatam, instauratam et dotatam perpetuis temporibus in monasterio Rene seruandam cum omnibus condicionibus appositis per dictos láyeos, prout presentibus continetur, nostro decreto et auctoritate confirmauimus, instaurauimus, fundauimus et dotauimus, et actu confirmamus, instauramus, fun- damus et dotamus et decernendo approbamus, exnunc decernentes irritum et inane, si secus a quoquam fuerit attemptatum. ¡Nos tarnen de speciali gracia personis contentis et expressis in presentí littera de consensu prepositi, priorisse tociusque conuentus jus patronafus seu presentandi secundum modum et formam prelibatam ex certa sciencia dimittimus et reseruamus. Preterea sentencias excommunicacionis in . . prepositum, . . priorissam, . . celerariam, . . sacristam, . . cantricem, . . caraerariam et. . scolasticam, qui pro tempore fuerit vel fuerint, suspensions in colle
gium sen conuentum, interdict! vero in locum Rene, prout prefati, . . propositus,.. priorissa, . . celeraria, . . sacrista, . . cantrix, . . camera n'a et . . scolastica predict! pro se et suis successoribus voluntarie et libere sunt arbitrati coram nobis, si pre- missa vel premissorum aliquod non seruauerint seu adinpleuerint, in parte vel in toto, trina et canónica monicione premissa, ferimus in hiis scriptis, mandantes omnibus et singulis plebanis et ecclesiarum rectoribus per ciuitatem et dyocesim Raceburgensem constituas, vt, cum per vicarium predicte vicarie, qui pro tempore fuerit, requisiti fuerint, millo alio mandato expectato, sepetactos . . preposituui, . . priorissam, . . celerariam, . . sacristam, . . cantricem, . . camerariam et . . scola- sticam excommunicatos, collegium seu conuentum in Rene suspensum, locum vero interdictum in ecclesiis vestris nuncietis, donee aliud a nobis vel a successore nostro Raceburgensis ecclesie episcopo, quicunque pro tempore fuerit, receperitis in man- datis. Jn quorum omnium et singulorum premissorum robur magis validum pre- sentem litteram nostro sigillo fecimus conmuniri, presentibus honorabilibus viris et discretis, dominis Hinrico prepósito in Eidena, Ottone de Gronowe canónico ecclesie Raceburgensis, Petro rectore ecclesie in Sconeberghe, Wernero de Leuessowe presbí tero et capellano eiusdem episcopi, Matthia Blucher clerico episcopi sepedicti, Johanne Glessouue armígero aduocato sanctimonialium in Rene Raceburgensis dyo- cesis, et quam pluribus aliis testibus fidedignis ad hoc vocatis specialiter et i-ogatis. Datum et actum in claustro Rene in domo capitulan, sub anno Domini millésime trecentesimo quadragesimo sexto, hora terciarum vel quasi, in crastino Natiuitatis Marie virginis gloriose.
\ach dem im Archive de» Heiligen-Geint Hospitals bewahrten Originale, an welchem die drei gelb und rath seidenen Schnüre noch hängen, aber die Siegel abgesprungen lind.
Urkundenbuch der Stadt Lübeck (Google data) DCCCLVIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckI/ccf58812-dbd9-4fda-a9a4-3c2ac3135ab6/charter>, accessed at 2024-12-04+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success