Urkundenbuch der Stadt Lübeck, Nr. СПХХ1Ж. , S. 273
Urkundenbuch der Stadt Lübeck, Nr. СПХХ1Ж. , S. 273
JNouerint vniuersi, quod ego Johannes Woltuoghel conduxi Hermanno Lau|¡- rencij in Polinge meara curiam cum omnibus suis adiacenciis a festo sancti Michahelis proximo || vitra ad duos annos inmediate subséquentes. Pro quibus Hermannus iam dictus || michi Johanni dare debet tercium manipulum dictum garue de dictis bonis. Jdem Hermannus dare debet duas partes pacht, et ego Johannes terciam partem pacht. Sed seruicium lantwere et aliam angariam debet disbrigare prenominatus Hermannus. Jtem ego Johannes presentaui prescripto Hermanno duas vaccas contra alias duas vaccas, duus equos contra alios duos equos, et eciam porcos. Quantum vero de porcis, de vaccis et de equis prouenerit, hoc dimidium pertinere debet ipsi Hermanno, et aliud dimidium michi Johanni sub spe lucri et perdicionis. Jtem ego Johannes presentaui prenarrato Hermanno quatuor talenta siliginis, tres modios tri- tici, tres modios siliginis estiualis, quatuor modios pisorum, Septem tremodia auene et sex modios quatuor talenta ordei. Predictam siliginem reddere debet michi Johanni ante festum sancti Michahelis, quando a curia debet separare, et aliam annonam dabit post dictum festum sancti Michahelis, cum hoc tercium maniplum de iam dicta annona erogabit. Pro omnibus premissis Johannes Swanenbeke de Bardewich et Johannes Laurencij promiserunt coniuncta manu satisfacere vna cum prefato Hermanno. Datum anno Domini millesimo CCCXL nono, feria quarta festi Pasche. Testes sunt domini [testes sunt domini] Bertrammus Vorrat et Bernardus Plescowe, cónsules Lubicenses.
In dorso: Littera testimonialis Johannis Woltuoghel et Hermanni Laurencij.
Litterae memoriales, auf der Registratur.
Urkundenbuch der Stadt Lübeck (Google data) СПХХ1Ж. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckI/e34986ca-3018-4835-b830-65327dad3530/charter>, accessed at 2025-01-06+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success