Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DLXXIII. , S. 537
DLXXIII.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis, amen. Albertus dei gratia Saxonie, Angarie et Westualie Dux, Burcbgrauius queMagdeburgensis et Comes de Brenen. Vniuersis || christi fidelibus in perpetuum. Ne rerum gestarum memoria processu temporis euanescat et pereat, discretorum virorum prudentia solet eas per btteras eternare. || Cognoscat itaque presens etas et sciat postera, quod nos de libero arbitrio nostro, ac cum consensu dilectorum fratruelium nostrorum, Johannis vide- licet, ||Alberti et Erici, accedente quoque consilio dilectorum fideJium, consiliariorum ac vasallorum nostrorum omnium, rite vendidimus et rationabiliter Wernero Hunoni ciui Lubicensi et ipsius veris heredibus, quos sincere diligimus, proprietatem et ius perpetuum, judicium quoque maximum et minimum et omnia intermedia, hoc est <ylli et manus, in media parte ville Wuluestorpe, vt ipsa bona, que a seniore fratre nostro et a nobis in pheodo tenuerunt, et dudum cum pleno iure absque alicuius impetitione libere possiderunt, cum agris cultis et incultis, siluis et nemo- ribus, pratis et pascuis, aridis et paludibus, viis et inuiis, aquis aquarumque decursibus, molendinis et eorum fructibus, et cum omnibus distinctionibus, eis in diuisione ipsorum bonorum assignatis, cum omni proprietate, iure perpetuo, Judicio quoque supremo et infimo, colli videlicet et manus et omnibus intennediis, quiete possideant, nobis nostrisque successoribus, aut nostris vasallis vel officialibus, cuiuscumque conditionis extiterint, seu quibuscumque aliis, nichil iuris, iudicii aut violentie de iure vel de facto habentibus in eisdem. Exactionem quoque precariam ac violentam, maximam, modiocrem et minimam, et plane omnia jura et libertates, que uel quas in ipsis bonis habuisse dinoscimur, cuiuscumque nominis fuerint, dictorum Werneri et suorum heredum libertati et potestati liberaliter resignamus, vt eis tamquam bonis propriis iure perpetuo perfruantur. Si preterea intra sepes, agros et alias distinctiones eis assignatas, quocumque uocentur nomine, quocum
518 1291. Marz 8.
que modo uel per quemcumque aliquid contigerit iudicandum, illud ipse Wernerus et sui heredes soli iudicabunt, nullo prorsus inde aliquid optinente. Si autem quis- quam qualitercumque dixerit, quod intra eorum proprium non acciderit, et si villicus seu magister ciuium ipsorum, assumptis duobus conciuibus suis, iuramento confirmare voluerit, quod intra eorum proprium euenerit, eorum stabitur iuramento, et sic talis actio tunc cessabit. Sed si in communi strata, quam herstrate vocamus, aut in communi villa aliqua contigerint iudicium tangentia, illa, dummodo extra eorum proprium contingant, per nostros officiales et eos communi manu iudicabun- tur, ita quod nostri officiales sine eis, et ipsi sine nostris officialibus non valeant in talibus nobis communibus iudicio presidere; et quicquid inde prouenerit, illud inter nostros officiales, qui pro tempore nostro nomine fuerint, et eos equaliter diuidetur, ita quod nostris medietas et eis alia medietas reseruetur. Ceterum, si processu temporis idem Wernerus aut ipsius heredes huiusmodi bona coniunctim vendere decreuerint vel diuisim, illi vel illis, cui vel quibus ea vendiderint, priui- legia nostra et dictorum fratruelium nostrorum dabimus et procurabimus super iure perpetuo, proprietate, judicio maiori, minori et intermediis, et omnibus liber- tatibus et iuribus prescriptis et infrascriptis, aut aliis, ei vel eis ad hec vtilibus, quandocumque fuerimus requisiti; ab omni quoque seruitio, nobis et nostris succes- soribus per dictos Wernerum et ipsius heredes de bonis predictis exhibendo, ipsos et bona predicta et eos, quibus ea vendiderint, presentibus libertamus, volentes, ut ea vendere, pignori obligare, dare vel legare valeant, prout eorum voluntatis fuerit, nostra et nostrorum successorum aut quorumlibet aliorum contradiotione non obstante. Incisionem etiam porcorum et aliorum animalium eo modo, quo ipsam habuimus, eis dimittimus pleno iure. Protestamur etiam, nos pecuniam, pro qua dictas libertates vendidimus, in redemptionem munitionis nostre Grabowe, quam in curia Serenissimi domini nostri Rudolfi romanorum regis pignori obliga- ueramus, integraliter conuertisse. Testes huius sunt: Nobilis vir comes Gerhardus de Holtzacia, Gener noster; fideles quoque milites nostri: Hermannus rybo senior, Dhetleuus de parkentyn, Emeko Hake, Volradus de Zule, Gothscalcus de Hage- nowe, Johannes Balch, Wulueko de Swartenbeke, Volcmarus de Gronowe, et alii quamplures clerici et laici fidedigni. Vt autem omnia premissa in suo vigore et perpetua stabilitate permaneant, presens scriptum, super hiis confectum, Sigillo nostro roborari iussimus in testimonium perpetue firmitatis. Datum Smilowe, anno domini $1 Cfi Nonagesimo primo, ipso die beati Ciriaci.
Xach dem im Archive des St. Johannis - Klcsiers befindlichen Originale, mit anhangendem Siegd.
1291. Marz 8. 519
Albreclit II., Herzog von Sachsen, Engern und Westphalen, Burggraf von Magde- burg und Graf von Brenen, verhauft dem Liibeckischen Biirger Werner Huno und dessen Erben das Eigenlhum des halben Dorfes Beidendorf.
1291. Marz 8.
Diese Urkunde, deren Origina! sich ebenfalta im Archive des St. Johannis-Kloslers befindet, ist bis auf den Aamen des Dorfes mit der vorigen unter IVo. DLXXIll. abgedrucklcn vollig gleichlautend.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) DLXXIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/04b21d1f-934c-4375-a405-132cc0a1acbe/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success