Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. XIX. , S. 46
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. XIX. , S. 46


XIX.
Bertoldus dei gratia Lubicensis episcopus. Omnibus in futurum. Quoniam varietate temporum gesta simul cum tempore uariantur humana, nos ad plenum cauere cupientes, ne ordinatio nostra per obliuionem uel ignorantiam a quoquam ausu temerario immutetur, plane et pure protestamur. quod nos molendinum in premeze et unum mansum, qui adjacet, in beneficio concessimus Wlbodoni, sibi suisque legitimis filiis iure hereditario retinendos, quam diu soluerint pensionem in- ferius prenotatam, propter quod etiam vasalli ecclesie existunt, ea adiecta condi- tione, ut de predictis bonis ad prebendam, quam nos instituimus, XXIIIl0' talenta
1219. 23
annone, VIIIto scilicet siliginis, VIII*0 ordei in bracio, VIIIt0 auene in bracio annua solueret pensione. Eidem preterea contulimus, ut aquam, qua ducitur molendinum, possit ad usus suos sine amplioris census grauamine, ut sibi melius expedit, emen- dare. Ut autem hec omnia melius memorie commendentur, nomina testium, qui presentes aderant, subscribi fecimus, talium scilicet: Prepositi, Decani^ Conradi suevi, Frederici parui, Johannis et Johannis custodis, seolastici, Arnoldi. Insuper tam nostro quam ecclesie sigillo hanc cedulam exinde conscriptam fecimus communiri, Pontificatus nostri anno Octavo. In nomine domini AMEN.
Sach einer Ahachrift in dcm Copiarius de» Albert v. Bardewic. fol. 232.
■ . , i i 1
. XX.
Waldemar II., Konig der Diinen und Slaven, sichert den Liibeckern die Befreiung
vom Strandrechte zu. 1220. Juni 12.
Waldemarus, dei gracia Danorum slauorumque rex. Omnibus hoc scriptum cernentibus in domino salutem. Notum sit presentibus et futuris, quod ciuibus lubi- censibus hanc concessimus libertatem, ut, si forte mediante aliquo infortunio eos apud quascumque partes regni nostri contigerit naufragari, res suas, quas suis la- boribus et expensis naufragio eripere poterunt, saluas et inconcussas habeant et Iiberas a cuiuslibet inpeticione. Igitur sub obtentu gracie nostre mandamus uniuer- sis districtius precipientes, ne hanc libertatem concessam dictis ciuibus presumant infringere, nisi nostram incurrere uoluerint ultionem. Ne ergo super hoc ulla eis in posterum fieret calumpnia, hoc factum sigilli nostri munimine statuimus confir- mandum. Datum apud Junishosz, anno incarnationis domini Millesimo Ducente- simo XX, pridie Idus Junij.
Fach einer Abschrift itn Bardewicschen Copiarius, fol. 3!i.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) XIX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/0d6e15c6-ee37-4c26-b3e4-c9618481c4ac/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success