Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCIiXXII. , S. 275
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCIiXXII. , S. 275


CCIiXXII.
uantopolcus) dei gracia Dux Pomeranie. Honestis uiris, Aduocato, con- stilibus et communitati Ciuium in Liubec j| salutem et omne bonum. Quoniam, teste sancto apostolo in Actibus, naufragante tunc temporis eodem beato Paulo cum quibusdam || sociis, barbari non modicam humanitatem prestabant eisdem, Vnde iniquum ualde uidetur, fideles || barbaris et intidelibus in humanitatis operibus inferiores et inpares inueniri. Quod nos igitur, dei irradiante cor nostrum, solli- cite Attendentes, Ammodo omnes, infortunium naufragii per nostrum pacientes dominium, liberos dimittimus ubique tam in littore quam in mari, Nichil de per- sonis, naui uel rebus eorumdem quibuslibet penitus exquirentes. Si quis autem tales, quod absit, rebus uel personis leserit siue spoliauerit publice uel priuatim, ac legitime conuictus fuerit de eodem, cum dampno XVcim marcas1 argenti ablata restituet indilate. Nobis enim ille quindecim marce uolumus ut ex integro a trans- gressore quolibet persoluantur. Datum Anno domini MCCLXIII, In festo sancti Georgii Episcopi, In Castro Danzk.
findet sich auf der Trese.
1) Lics: marctrum.
1263. Jun. 17.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CCIiXXII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/0ecd9f02-b1f9-44c0-b34b-9fac4437e3cb/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success