Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. IiXII. , S. 92
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. IiXII. , S. 92
IiXII.
Barnimus dei gracia dux Sclauorum. Dilectis sibi Consulibus et vniuersis ciuibus Lubicensibus salutem et omne bonum. Quoniam secundum uerbum sapientis bonorum de||bemus esse memores acceptorum, dignum est, ut eorum, qui nobis suam cum effectu ad obsequia exhibent uoluntatem, quantum cum deo et iusticia || possumus, precibus inclinemur. Accedentes itaque ad nostram presentiam uiri ho- norabiles, nuntij uestri, uestris nobis htteris supphcarunt, super eo [j uidehcet, ut, si quando ciues uestri negotiationis causa ad terram nostram uenirent, a telonijs et alijs exactionibus, que ab eis exigi consueuerant, eos uestre petitionis intuitu ab- solueremus. Nos itaque considerantes, bonum affectum uestrum circa nos semper et nunc maxime exuberare, uestre in hijs et alijs, quibus nostra facultas et possi- bilitas suppetit, satisfacere cupientes uoluntatj, et ciuitatis uestre profectibus in eo plus quam nostro questuj consulentes, uniuersitatemque uestram honorare cupientes, decreuimus facere, quod petistis. Statuimus itaque de communj nobihum nostro- rum consilio, ut quandocumque mercatores, qui in ciuitate Lubicensi habent domi- cihum, ad partes nostras mercationis causa uenerint, ab omnibus exactionibus, quibus aliarum ciuitatum et partium negotiatores sunt obnoxij, et a teloneis sint exempti, habentes liberum ad terram nostram introitum et exitum sub nostra positj protectione, nec quisquam eos in nostris partibus super hijs, que premisimus, audeat molestare, si nostram euadere uoluerit ultionem. Precipimus itaque, ut hec nostre donationis libertas ab omnibus in nostra potestate constitutis firmiter obseruetur, et, ne quis eam nunc et in futurum ausu temerario audeat uiolare, eam litteris nostris et sigilli nostri appensione duximus roborandam. Testes autem sunt: Do
1254. Marz 23. 71
minus Wartizlaus frater noster, Paulus prepositus cholbergensis, Petrus plebanus in liznom, Stephanus dapifer, Pretza Castellanus in Chozkow, Johannes de stetin, Ja- cobus Castellanus in Grozwin, Pribizlaus albus, Zlauko de Wolin, Ratimaranus. Datum aput Dimin, anno dominj MCC XXXII1, X kl. Aprilis, Indictione septima.
Nach dem Originale, auf der Trese, mit anhdngendem Siegel.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) IiXII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/10512f98-7714-45e8-92a6-562e543506b5/charter>, accessed at 2025-02-06+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success