Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. XLIV. , S. 76
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. XLIV. , S. 76
XLIV.
Bertoldus dei gratia lubicensis episcopus. Omnibus hoc scriptum inspecturis salutem in christo ihesu. Qiioniam ea, que sub tempore fiunt, simul cum || tem-
1) Da in dcr Urkunde vom 14. Dec. 1231 der Hcrzog aiif Ersatr. des durch dic Miihlcn-Anlagc ihm erwachsenen Schadcns vcrr.ichlet, so muss nach dcr Indiclion die gcgenwartige Urkunde in dem Jahrn 1229 ausgestellt sein.
1229. 55
pore labi solent, necesse est, ut, quod a mortalibus agitur, scripturarum testimonio roboretur. Vniversis ergo fidelibus, tam presen[|tibus quam futuris, uolumus esse notum, quod nos cum consensu ac voluntate fratrum et canonicorum nostrorum maioris ecclesie super decimis || villarum, extra portam urbis et ultra fiuvium travene infra terminos civitatis iubicensis constructarum et construendarum, nobis exhiben- dis cum consulibus et burgensibus eiusdem civitatis concordauimus in hunc modum: uidelicet, ut consules et burgenses dicte ciuitatis singulis de mansis ad easdem villas deputatis, de quibus ipsi censum pro parte vel in toto perceperint annualem, singulis in annis VIII10 solidos pro decima persolvant, mediam partem andree, reli- quam festo purificationis beate virginis exhibendo. Et si forsan in futurum aliquid accesserit civitati in terminis adiacentibus, de eo similiter, ut predictum est, de manso quolibet VIII'0 solidos pro decima exhibebunt. Vt autem hoc factum no- strum ratum maneat et stabile perseueret, presens scriptum sigillo domini nostri Bremensis archiepiscopi et nostro et ecclesie nostre sigilio procurauimus communiri. Hujus rei testes sunt: Johannes decanus, Nycolaus scolasticus, Johannes et Johan- nes diaconi, Lambertus presbiter, Ot o subdiaconus, Gerhardus presbiter, Ludolfus diaconus, Fredericus presbiter, Heinricus presbiter, Godescalcus subdiaconus, Ni- colaus, Theodericus presbiteri, canonici; Consules vero sunt hii: Heinricus wtiilen- punt, Godescalcus de Bardewich, Heinricus albus, Helyas Ruz, Membernus, Ber- trammus stalbuc, Olricus gyr, Richardus de bocholt, Wilhelmus, Thomas, Johannes de brema, Gerardus de brema, Heinricus de bocholt, Heinricus vot, Johannes Kuro et plures alii. Acta sunt hec anno gracie domini M CC XXiX, Indictione Quarta.
Sach der Urschrift, auf der Trese. Das Siegel des Krzbischofes fehlt, das des Bischofes ist wohlerhalten, das
des Copitels beschddigt.
Friedrich II., Romischer Kaiser, gestattel der Stadt Lubeck die Anlegung einer Wassermuhle an der Wakenitz. 1250. Jan.
Fndericus Dei gratia Romanorum Imperator semper Augustus, Jerusalem et Sicilie Rex. Per presens scriptum || notum facimus vniversis lmperij fidelibus, tam presentibus quam futuris, quod Burgenses Lubicenses, fideles nostri, nostrej| celsitudini propensius supplicarunt, quatinus, quia Molendina Curie tempore hyemali propter inundationem et rapacitatem || fluminis deuastari contingit, concederemus eis construere Molendinum vnum in flumine, quod dicitur Wokence, ad opportunita
56 1230. Jnn.
tem eorum libere possidendum, Ita videlicet, quod Censum de molendinis Curie solitum annis singulis exhibebunt, et quociens ipsa Molendina deuastari contigerit, Ipsi eadem suis reparare sumptibus tenebuntur et eumdem Censum, que(m) integra soluerent, donec reparata fuerint, exhibere. Nos igitur attendentes sinceram fidem et deuocionem eorum, quam ad Imperium semper et ad nostram excelienciam spe- cialiter habuerunt et habere non desinunt tam fideliter quam deuote, de Innata gratia nostra ipsorum supplicationibus liberaliter annuentes, Concedimus ipsis Lubi- censibus fidelibus nostris, ut amodo liceat eis in predicto flumine, ubi oportunius uiderint, Molendinum unum ad eoruin oportunitatem construere et libere possidere constructum, Eo scilicet tenore, quod Census de Molendinis Curie consuetus nulla- tenus minuatur, set illum exhibere annuatim more solito teneantur, Et si quando ea deuastari contigerit, suis sumptibus debeant reparare ac Censum consuetum soluere, donec fuerint reparata. Presentis insuper scripti a(u)ctoritate mandamus, quatenus nullus prefatos burgenses Lubicenses, fideles nostros, contra presentis con- cessionis nostre paginam impetat uel infestet. Ad huius itaque Concessionis nostre memoriam et stabilem firmitatem presens scriptum fieri et sigillo Celsitudinis nostre iussimus communiri, Anno, Mense et Indictione subscriptis. ■
Datum Pretine, anno dominice Incarnacionis Millesimo Ducentesimo Trigesimo, Mense Januario, quarta1 Indictione, Imperante domino nostro Friderico, dei gratia Inuictissimo Romanorum Imperatore semper Augusto, Jerusalem et Sicilie Rege, anno Imperii eius vndecimo, Regni Jerusalem sexto, Regno uero Sicilie Tricesimo feliciter secundo. Amen.
ISach der Urtchrift, mit wohlerhaltenem kaiterlichen Siegel, auf der Trese.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) XLIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/10705251-6487-422a-a122-09b6f4e1684f/charter>, accessed at 2025-02-07+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success