Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCCXCVI. , S. 385
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCCXCVI. , S. 385




CCCXCVI.
Ericus dei gracia danorum sclauorumqtie rex, et dux estonie. aduocato suo reualiensi ceterisque, reualiam et estoniam |j inhabitantibus, salutem et in domino dilectionem. Noueritis, quod nos dilectis nobis ciuibus lubicensibus omnes liber- ta!tes et jura, que a nobis et nostris progenitoribus ipsis in regno nostro concessa sunt et indulta, sicut ||in nostris et parentum nostrorum priuilegiis continetur, in terra nostra reualie et estonia auctoritate presentium duximus concedenda. Quo- circa districtius prohibemus, ne quis officialium nostrorum vel quisquarn alius dictos ciues uel quemquam illorum contra indulta huiusmodi audeat molestare, sicut regiam vitare voluerit vlcionem. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum. Datum ymbrie, anno domini M C£ LXX octauo, quintodecimo kl. Junij, mandante domino rege.
cccxcvu.
Jacob, Canonicus von Bologna etc, urkundet, dass Magister Gottfried, Procurutor der Stadt Lubeck, bei der piipstUchen Curie sich den Mugister Paulus, Canonicus von Todi, Angelus von Terni und Rudolph von Valva, Notarien und Procuratoren gedachter Curie, substituirt habe. 1278. JuL 7.
Omnibus presentes litteras inspectiiris, Jacobus Canonicus Bononiensis, Decretorum doctor, domini pape Capellanus, et ipsius || litterarum contradictarum auditor, salutem in domino. Noueritis, quod magister Godefridus, procurator Aduocati, Consulum et communis Ciui||tatis Lubicensis, habens potestatem ab ipsis alium uel alios substituendi procuratores in Romana Curia loco sui, prout in || litteris inde confectis plenius uidimus contineri, quarum tenor talis est: „ Sanctissimo
46*
364 1278. Jul. 7.
in christo patri ac dotnino suo, sacrosancte Romane ecclesie summo pontifici, Aduocatus, consules et nuntius Cituitatis Lubicensis cum debita reuerentia pedum oscula beatorum. Nouerit uestra sanctitas, quod nos in Curia paternitatis uestre magistrum Godefridum, presentium exhibitorem, nostrum constituimus procuratorem, ad impetrandum tam litteras simplices quam legendas, gratiam seu iustitiam conti- nentes, contradicendum et in communes Judices conueniendumj dantes eidem potes- statem alium uel alios pro nobis constituendi procuratorem uel procuratores, ac reuocandi eundem uel eosdem, quandocunque uel quotienscunque sibi uisum fuerit expedire; gratum et ratum habituri, quicquid per eundem magistrum Godefridum, uel ab eo constitutum uel constitutos substitutum uel substitutos, factum fuerit in premissis. In cuius rei testimonium presentia sigillo nostro duximus munienda. Datum Lubeke, anno domini MCCLXXVIII, In dominica quadragesime Letare," Substituit magistrum Paulum, Canonicum Tutertinum1, Angelum I(n)terampnensem, et Rodulphum de Valua Notarios, procuratores in eadem curia loco sui pro dictis aduocato, consulibus et nuntio ad omnia et singula, que in Jitteris continentur pre- fatis. In cuius rei testimonium presentes litteras fieri fecimus et audiencie contra- dictarum sigillo muniri. Datum Viterbij, II Nonas Julij, pontificatus domini Nicolai pape III Anno primo, Anno uero domini M C£ L^X Octauo. Aitf der Aussenseite: p. s. d. Cons. Lubicens.
Nach dem Originale, auf der Trae, mit angehdngtem, leidlich erhaltenem Siegel.
cccxcviii.
Magnus Lagabdtter, Konig von Norwegen, ertheilt auf Ansuchen vieler deutscher Seestudle und besonders Liibecks denselben mehrere Freiheiten in semem Reiche. £278. Jul. 16.
JVlagnus dej gracia Rex Norwegie. vniuersis christi fidelibus, ad quos pre- sentes littere peruenerint, salutem in domino sempiternam. Decet regiam || maiesta- tem illos precipuis beneficijs honorare, quorum fiducia, longo experimento probata, regium honorem et vtilitatem subiectorum cum summa intentione desiderat || et procurat. Ad instanciam itaque ac peticionem prudentum virorum Consulum et Communitatum multarum ciuitatum maritimarum theutonie, et precipue j) ad suppli- caciones specialium amicorum nostrorum Aduocati, Consulum et communitatis ciuitatis Lybicensis, nobis per viros prouidos et honestos, Dominos Hinricum Steneken et Alexandrum, Consules prefate ciuitatis, Tunsbergis porrectas, pro hoc
1) Lics: Ttulcrlinum.
1278. Jul. 16. 565
eciam ex parte eiusdem ciuitatis Lybicensis specialiter destinatos, dignum duximus quasdam immunitates mercatoribus lingue theutonice, hospitibus et aduenis, regnum nostrum cum mercimoniis frequentantibus, ad dei honorem et eorum vtilitatem ex nostra munificencia elargiri. In primis igitur ex speciali gracia indulsirnus, de consilio discretorum regni nostri, quod predicti mercatores, hospites et aduene, qui non conducunt hospicia ad annum vel dimidium, ad excubias nocturnas non cogantur. Item annuimus et multtim approbamus, quod periuri et alie infames persone contra eos iu causis nullatenus in testes producantur. Preterea in signum uberioris gracie et fauoris concessimus, quod libere possint emere in pontibus, plateis, vel batellis omnes minuttas res, que uulgariter Smowarningr nuncupantur: Coria eciam cuiuslibet generis, dummodo simul reperta non constituant decadem, et butirum si nouem cophinos non excedat, toto tempore a festo beati Hallwardi vsque ad festum assumpcionis virginis gloriose. Concessimus eciam, quod pre- dicti mercatores, hospites et aduene, sint liberi a tractione nauium, nisi fuerint adeo magne vt ipsorum et aliorum coinmune auxilium merito exigatur, quo casu amicabiliter et sine vlla exactione ad hoc requirantur. Tribuimus eciam et benigne concessimus, quod balliui nostri et ceteri officiales non possint interdicere merca- toribus vltra tres dies vendere res suas quibus velint, dictos tres dies ab illo tempore computandos, quo dicti mercatores nunciauerint balliuis nostris et officiali- bus se tales res habere venales; infra quos eciam eosdem mercatores certificent, que ad opus regium pro certo pretio voluerint retinere. Et hec locum habeant, nisi fiat prohibicio generalis super rebus de loco ad locum deportandis vel non deducendis. Concessimus insuper, quod et firmiter obseruari precepimus, quod omnes theutonici naufragium patientes libere fruantur rebus suis, quas dei auxilio et suis laboribus optinere poterint et saluare. Nec aliquis easdem ausu temerario inuadere presumat, quousque ab eis pro derelictis habeantur. Concessimus eciam, quod nullus ipsorum, offerens seu exhibens ydoneos fideiussores de ueniendo ad iudicium et parendo iuri, pro quocumque debito vel delicto in carcerem vel vincula detrudatur, nisi tale fuerit, vt secundum iusticiam debeat capite plecti vel manus sibi amputari. Ceterum, quia karitas docet pluribus subiectos periculis ampliori gracia ceteris releuandos, decreuimus in signiun specialis compassionis et amoris, omnes naufragium pacientes, si propriis viribus non sufficiant, habere licenciam euocandi quos tantum viderint oportunos infra territorium, quod uulgariter Skip- rocide dicitur, constitutos; Venientibus quidem et auxilium prebentibus pro pondere cuiuslibet leste, labore eorumdem saluate, sex oras noricanas tantum habituris, qui eciam teneantur, si commode possint, ad nauis saluacionem et sui apparatus,
366 1278. Jul. 16.
pro emolumento, a discretis, quos non tangit negocium, statuendo: Non uenientem autem, legitime tamen vocatum, pena legali cohercendum. Uolentes igitur hec omnia firma permanere, et a nemine infringi, quaindiu nobis et nostris consueta iides et amicicia conseruatur, Precipimus vniuersis balliuis nostris et officialibus, quatenus predictas libertates, a nobis pie concessas, temere violare non presumant, sicut nostram indignacionem voluerint euitare. Insuper, vt a subditis nostris hone- stius et maiori sollicitudine foueantur, quos affectione specialiori amplectimur, jussimus vniuersis iudicibus regni nostri et stricte mandauimus, vt ciues Lybicenses et res eorum ad regnum norwegie declinantes quadam amoris prerogatiua pertra- ctent et honorent, eisdem conquerentibus sine difficultate iusticiam exhibendo, oppressores eorum aspere corrigendo, et omnem fauorem et graciam, vbicumque licite poterint et honeste.1 Ut autem hec amicabilis nostra concessio et munificencia firmitatem et robur perpetuum optineat, duximus presentem paginam sigilli nostri munimine roborandam. Datum Tunsbergis, Anno domini Millesimo Ducentesimo Septuagesimo Octauo, Ouintodecimo kalendas Augusti, Anno regni ISostri Quinto- decimo.
Aoc/i rfem Originale, mit anhdngendem Siegel, auf der Trese.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CCCXCVI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/16b8e4fb-56a5-4e6d-bf17-d951e48ee1fa/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success