Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DCCl.IV. , S. 702
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DCCl.IV. , S. 702
DCCl.IV.
Viris venerabilibus et discretis, Aduocato, consulibus uniuersitatique ciuium in Lubeke Joannes judex, Scabini to||taque burgensium collectio in cosuelt exhi- bitam ad quelibet beneplacita uoluntatem cum sincero cordis affectu. || Discretioni uestre notum facimus, quod hereditatem, quam Euerhardus de vrithoue post mortem suam in ciuitate vestra ]| apud dominum bernardum, dictum de cosuelt, conciuem uestrum, reliquit, Gerardus, dictus de Gansebroke, juste et laudabiiiter
Zwischen 1250 und 1300. 685
in uestra ciuitate requisiuit et recepit, quia Bertoldus et Wernerus de vrithouei, mariti duarum sororum dicti Euerhardi defuncti, et filius sororis sue omnia, que eos in dicta hereditate contingebant, dicto Gerardo de Gansebroke uendiderunt et coram judicio nostro cosuelde resignauerunt, et ipsi Gerardo omne jus suum uolun- tarie in hac hereditate contulerunt, in presentia judicis nostri Johannis de pothoue, Johannis ide filii, Conradi benninc et aliorum Scabinorum et aliorum discretorum. Ut autem scripto plenam fidem adhibere possitis, scriptum hoc sigillo nostre ciuitatis innodamus.
ISach dem auf der Trese befindlichen Originale, mit ziemlich crhallenem Siegcl.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) DCCl.IV. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/16b9d04d-1ca7-4f29-b527-a013d5b0cabe/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success