Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CXXXII. , S. 151
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CXXXII. , S. 151
CXXXII.
uantepolcus) dei gracia dux pomoranie. Dilectis in christo amicis, Con- sulibus et Burgensibus de lubec, || salutem et omne bonum. Dilectioni uestre inmensas referimus graciarum actiones, quod nos litteris uestris bonis || curastis uisitare; nos igitur vniuersitati vestre notum facimus, quod causa perpetue amicicie hominibus || uestris theloneum alleuiamus, ita ut de quolibet lastone unum scotum argenti soluant; et sic eriint liberi ab omni exactione. Item aliam uestris hominibus concedimus libertatem, quod si fauente infortunio aliqui ex ipsis in terra nostra naufragium passi fuerint, omnem libertatem rerum et corporum ipsis promittimus, et ab omni liberos exactione. Et ne uobis uideatur uana esse promissio, presentem paginam nostro sigillo roboramus; nostris igitur mandando precipimus, ut ipsos nec in minimo audeant molestare.
Xach der Vrschrift, auf der Trete. Das Siegel hdngt nicht mehr am Siegelbande.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CXXXII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/1717198d-07b5-4e7e-a869-d593bbb60b0d/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success