Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CLXXIX. , S. 187
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CLXXIX. , S. 187
![00000187.png](http://images.monasterium.net/img/collections/UrkLuebeckII/00000187.png)
![00000188.png](http://images.monasterium.net/img/collections/UrkLuebeckII/00000188.png)
CLXXIX.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Johannes et Gerhardus fratres, dej gratia Comites Holzacie et Stormarie. || Yniuersis christi fidelibus presens scriptum
1) Lies: promitlimus.
166 1252. Fcb. 6.
visuris vel audituris salutem in eo, qui est salus omnium. Quoniam labi||lis est memoria hominum et labitur simul cum tempore labente, necesse est, vt ea scri- ptis et testimonio robo||rentur, que perpetuis temporibus inviolata debent conseruari. Nouerit igitur fidelis etas presentium et discat felix successio futurorum, quod nos, bone voluntatj Lubicensium fidelium nostrorum, quam nobis sepius ostenderunt et adhuc in posterum ostendere poterunt, pari cupientes bone voluntatis vicissitudine respondere, piscatoribus Ciuitatis Lubicensis ea concessimus libertatum iura in per- petuum duratura, quod per totum districtum dominij nostri apud maria piscatione libere frui debent et cum nauibus suis, vbi eis vtile visum fuerit, ad litus accedere et retia sua in terra apud littora siccare, et lignis infructibilibus, tam ad siccanda retia sua quam ad edificandas casas et ad ignem corapetentibus, sine qualibet con- tradictione frui debent. Igitur, ut hec omnia firma perpetuo maneant et illibata, presentem paginam sigillorum nostrorum appensione duximus roborandam. Testes huius rei sunt Dilecti et fideles milites nostri: Fredericus de Haseldorpe, Mar- quardus de Beyenflet de Oldenburg, Bertoldus de Rennowe, Hardwicus dapifer, Marquardus de Beyenflet de stora, Hardwicus magnus et alij quam plures. Datum
oo.
Anno gratie MCC Qumquagesimo secundo, VIII Idus Februarij, Feria tertia post Agathe virginis et martiris.
ISach dem bcschudigten, jedoch mit wohlerhallcnem Siegel versehenen Originale auf dcr Trcse. Dia Lucken sind aus der Abschrift im Bardewic'schcn Copiarius ergdnzt.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CLXXIX. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/1da601a1-d127-4562-a99e-34daf365c605/charter>, accessed at 2025-02-07+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success