Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCIiXTII. , S. 268
CCIiXTII.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Nycolaus dei gratia dominus de Werle. Omnibus christi fidelibus presens scriptum videntibus uel audientibus in perpetuum. || Quoniam ea, que fiunt in tempore, simul labi solent cum tempore, necesse est, ut quod a mortalibus agitur, scripturarum testimonio roboretur. Ergo notum || esse volumus tam presentibus quam futuris, quod nos, sane mediante consifio et consensu puerorum nostrorum et vasallorum, cum ciuibus Lubycensibus || concordauimus isto modo. Nos enim propter fauorem et expensas, quas predicti cum dilecto fratre nostro, domino Johanne Magnipolensi, et nobiscum fecerunt fideliter ad destruendum et euellendum castrum Dartsowe, eandem iustitiam et gratiam, quam memoratus frater noster ipsis perpetuo donauit, consensum et assen- sum plenarie adhibemus, videlicet, quod nec in ipso loco Dartsowe, nec usquam in confinio uel termino illo usque oppidum Gnewesmolne a nobis, uel a nostris . successoribus debeat umquam aliquod Castrum siue municio relocari. Preterea in predicta terra et terminis eius admittimus, ut talem habeant iusticiam in aquis et nemoribus, qualem ipsis antedictus frater noster in suis priuilegiis indulsit. Igitur si aliqua persona alta uel humilis qualiscumque, propter arrogantiam aut dampnum faciendum, siue quocumque etiam modo, in predicto termino aliquam munitionem uel castrum recolare1 presumpserit, compromisimus in inuicem, nos et ipsi ciues, quod hoc defendere vnanimiter debemus et totis nostris viribus impedire. Vt autem hec ordinatio inter nos et predictos ciues Lubicenses stabifis et inuiolata permaneat, presentem litteram Sigillo nostro communitam eisdem contulimus in testimonium et in signum. Testes uero huius facti sunt, Milites: Geroldus de Peckatle, Johannes de cropelin, Arnoldus de noua ecclesia, Georgius de Jork, Egkehardus de Dechowe, Heinricus de cremun et Gerhardus frater suus, Tessema- rus; famuli: Heinricus de vlotowe, Johannes de lipo et alii prouidi et honesti. Datum Lubeke, anno domini MCCLX secundo, feria secunda post diem beati Martini.
I) Lic»: rclocare.
1262. Nov.20. 247
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CCIiXTII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/21badf34-e82e-400d-a1bc-00aa5d35f127/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success