Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DXXXIV. , S. 507
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DXXXIV. , S. 507
![00000507.png](http://images.monasterium.net/img/collections/UrkLuebeckII/00000507.png)
![00000508.png](http://images.monasterium.net/img/collections/UrkLuebeckII/00000508.png)
DXXXIV.
Omnibus, ad quos presens scriptum peruenerit, Uniuersi consules lubicenses salutem in domino. Protestamur presentibus, quod conuencionem fecimus cum alexandro hunone, nostro notario, talem videlicet, ut. sicut fecit hactenus, seruiat nobis in officio scriptoris et nuncii omnibus diebus vite sue, in omnibus quibus potest. Pro quo nos dabimus ei, quamdiu vixerit, quolibet annu sedecim marcas denariorum, et VI Marcas denariorum ad vestitum suum; et ad hoc quicquid vene- rit de libro ciuitatis, in quo hereditates conscribuntur. Si vero tam male egerit, vel tales fecerit excessus, quod de jure debeat ab hoc beneficio remoueri, hoc tunc stabit in nobis, vtrum eum licenciare velimus, vel diucius retinere. Preterea si processu temporis idem alexander ad tantam debilitatem vel senium aut oculo- rum obschuritatem vel sensuum turbacionem peruenerit, ita- quod hiis modis aut aliis fiat ad seruiendum et ad scribendum inutilis, tunc tantummodo dabimus ei quamdiu vixerit predictas XVI Marcas et VI Marcas ad vestitum pertinentes, et tunc librum prefatum alii, cuicunque nobis placuerit, committemus. Ut autem apud nos et nostros successores premissa stabilia permaneant, presens scriptum in testi- moniuin huic libro duximus inscribendum. Actum anno domini M CC LXXXIX, Johannis baptiste.
Xach cincr Inscription in dcm ultcstcn dcr nocli vorhandcncn Ober-Stadtbiichcr.
488 1289. Jul. 6.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) DXXXIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/2b75b89f-7fc3-4b73-83bb-1a6695fc0317/charter>, accessed at 2025-02-06+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success