Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. XXII. , S. 75
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. XXII. , S. 75
XXII.
Heinricus dei gratia Comes de zwerin. Omnibus hoc scriptum inspecturis salutem. Uniuersitati fidebum, ||tam presencium quam in posterum futurorum, uo- lumus esse notum, quod nos, sinceram honestorum Burgensium || de Lubeke circa nos habentium dilectionem deuoto respicientes affectu, recognoscimus eis de iusticia et concedimus per omnes iurisdictionis nostre tenninos suis in negotiis et cum negotiacionibus absque theloneo et exactione, que dicitur vngelt, omnimodam liber- tatem in perpetuum pertranseundi. Et ut hec donatio nostra atque libertas circa dilectos nobis Burgenses predictos rata maneat et stabilis perpetuo perseueret, pre-
1) Auf dem Originale ist r.war von spaterer Hand hinzugcfiigt: Acta sunt licc anno domini MCCXXXI; dies ist abcr offenbar irrig, da Craf Heinricli sclion 1228 slarb. Die Jalireszalil 1227 findct sich in der gleichlautendcn Urbunde bei Ungnadcn Amoenilates IX. p. 659. ausdriichlich hinzugcfiigt.
54 i227.
sentem paginam conscribi et nostri sigilli munimine duximus communiri. Huius rei testes sunt hij: Domina Margareta comitissa de zwerin, Gunzelinus filius noster, Ma- gister Heinricus de zulistorp, Fridericus de euerunge, Theodoricus scacman, Con- radus de palude, Heinricus de zwerin, Albernus de plote, Heinricus de Stralenthorp, Theodericus Scerphe, Fridericus stultus, Raueno de Riterowe, Cono et Giselbertus Capellani nostri; Consules vero Lubicenses: Heinricus wullenpunt, Bernardus de ullesen, Arnoldus de wischelo, Godescalcus de Bardewic, Johannes de Saltwedele et alii quamplures.
Nack dem Originale mit daran hangendem Siegel, auf der Trete.
Albert L, Hcrzog von Sachsen, gestattet den Lubeckern die Erbauung einer Wasser- miihle an der Hakenitz, untcr Vorbehalt der dem Kaiser zu entrichlenden Mtihlen-Gcfalle. 1229. 14. Dec.x
Albertus dei gratia Dux Saxonie. Vniuersis presentem paginam inspecturis salutem in domino. Vniuersitati omnium uolumus esse notum, quod, quantum de permissione nostra est, concedimus permittendo, quod Burgenses Lubicenses ad emendationem ciuitatis sue construant et edificent molendinum, ita tamen, quod ex construxione ac edificatione sui molendini redditus et questus molendinorum Imperii non in aliquo minuantur. Datum berierstorp, XVIIII kal. Januarii, Indictionis secunde.
Sach einer Abachrift im Bardewicschen Copiarius, fol. 94.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) XXII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/2e311612-fef9-402e-a796-d0b8a9e6b6fd/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success