Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CXCI. , S. 198
CXCI.
Margaretha, Flandrie et Hainonie comitissa. Viris probatis et honestis, universis mercatoribus et ciuitatlbus Romani imperii, Colonie, Tremonie, Sosato* et Monasterio3 et abis cum iisdem concordantibus salutem. Noverit universitas vestra, quod nos ad instantiam mercatorum Romani imperii et eorum nunciorum ad hoc missorum, Hermanni dicti Rogeri4 de Lubeka et magistri Jordani de Hammenburg, requisitionem, omnibus vobis in villa nostra de Dam commorari volentibus, vel que est vel que erit, tales concedimus libertates ibidem, quod quivis mercator possit emere et vendere ab alio ad thelonea statuta et ordinata. Et concedimus eis, quod nullus mercator vel eius bona in ipsa villa de Dam possint teneri vel arrestari pro aliqua injuria facta in partibus aliis, nisi malefactor personaliter inventus fuerit ibidem vel ejus bona. Et si super hiis contentio oriatur, quod absit, ad nos et ad successores nostros, comites Flandrie, pro hujusmodi contentione terminanda semper habeatur recursus. Volumus insuper, quod nullus thelonearius in eadem villa nostra possit esse simul et simul judex et ballivus vel etiam scabinus. Et si ballivus alicui mercatori in placito justitiam denegaverit, scabinis hoc cognoscentibus, scabini ces- sare debebunt a scabinagio, quousque mercatori fiat justitia et emenda. Scalas
1) Lies: non. 2) Lies: Sosati. 3) Lics: Monasterii. 4) Lies: llogcri.
1253. Mai 5. 177
etiam nostras legitimas cum pondere nostro legitimo mercatoribus predictis trade- mus ibidem. Cetera in privilegiis super his confectis lucidius videbuntur expressa. Datum Valentmis, anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo tertio, die lune post dominicam Misericordie.
Abgedruckt in Warnkbnig Flandrische Slaats- und Rechtsgeschichte Th.II. S. 13.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CXCI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/33acf54c-58da-4bdd-baa1-0a55c57865a6/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success