Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCCI/XV. , S. 362
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCCI/XV. , S. 362

CCCI/XV.
Rudolphus dei gratia Romanorum Rex semper Augustus . . Advocato, con- sulibus et vniversitati ciuium Lubecensium, dilectis fidelibus || suis, Gratiam suam et omne bonum. Ad id vestra tenetur fidelitas, quod quecunque iuris et honoris sunt Imperii, ea vos cum j| integritate fidei absque diminucione iuris debeatis in- tegre conseruare, nec ab eo auerti. uel subuerli suggestionibus |j quorumcunque. Sane estimantes non superfluum ad id fauorabilibus ac blandis monitis vos hor- tari, tenore presentium vobis committimus et mandamus, quatenus omnia iura ac bona in molendinis, teloneis, monetis et judiciis, nobis et Imperio competencia, sine diminucione qualibet fideliter ac integre conseruetis, quod vestra fidelitas pro integrali conseruacione predictorum illibata et sine alicuius ambiguitatis scrupulo conseruetur, vosque proinde multiplicem nostri fauoris gratiam reportetis. Quicquid autem iuris et bonorum sacrum Imperium ab antiquo tenuit, ea vos, sicut a nostris antecessoribus inclite recordacionis Imperatoribus et Regibus ad nos processu tem- poris peruenerunt, ab aliis infirmari uel distrahi nullatenus permittatis. Datuni apud Arowe, idus Julij, Indict. III, Regni nostri anno secundo.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CCCI/XV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/36475e2a-10f9-4293-b702-0f9fdd9ae8f9/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success