Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DLX. , S. 526
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DLX. , S. 526


DLX.
Viris condignis et honestis, dominis burgimagistris et consulibus in lubeke, Reinekinus || dictus mornewegh sue paruitatis obsequium ad queuis beneplacita beniuolum et paratum. || Noueritis, quod burgensibus de harforde totaliter persolui; illis eciam de maydenborgh || ac illis de brunswiic ac illis de stendale totaliter persolui, et quamuis istis ad ipsorum voluntatem solui et deliberaui, tamen illis de gandauo, de ypra et aliis, quibus promisi denarios pro burgensibus antedictis, non persolui adhucj eciam lucratus sum denarios supra dampnum, quos me infra nun- dinas Insulenses, scilicet Rissele, soluere opportet, videlicet circa octingentas marcas; in omnibus faciam quicquid melius potero. Cera, de qua michi scripsistis, adhuc non venit; tamen partem jam vendidi ad VI marcas et firdonem, videlicet XXX pisas, de quibus denarios recepi. Vobis mandaueram, quod daretis Johanni
1290. Aa£. 19. 507
«
antiquo trecentas marcas; postmodum michi fiebant ex parte ipsius XXXIII marcas.1 quas etiam cum trecentis dabitis eidem. Vestre supplico honestati, rogans in quantum possum, vt omnibus extraneis, vobis meas Iitteras apportantibus, ad ipsorum voluntatem, secundum tenorem litterarum, beniuole et sine dilacione soluere dignemini et pagare, regraciantes ipsis de curialitate michi vestrorum amore facta et impensa. Vester nuncius michi venit feria sexta post assumpcio- nem beate virginis, et tunc erat pecunia gerkini wollepont commutata. Scriptum sabbato post assumpcionem beate virginis, et in crastino mouit de brugis. Ipse nuntius michi intelligere fecit, quod infra XII dies venit de lubeke brugas, precipite michi. Rebus vestris • expeditis redeam vt citius potero. Si michi vestre prime littere satis tempestiue ante nundinas de thorolt venissent, sufficientes procurassem denarios.
IVach dcm Originale. auf der Trese, mit einem Fragmente des Siegels in grunem Wachs.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) DLX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/374d8a72-564a-4247-ae1c-b96966e2114d/charter>, accessed 2025-03-15+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success