Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CDLXTI. , S. 445
CDLXTI.
ricus) Dei gracia danorum sclauorumque rex. Omnibus presens scriptum cernentibus in domino salutem. Noueritis, quod nos considerantes, quod vbi pax est et concordia, ibi bonorum omnium acrescunt || incrementa, [et] omnem pacem et concordiam deo et justis placidam apud omnes et singuios nitimur pro viribus obseruare, prout ad hoc a deo dinoscimur constituti. Propter quod scire j| volumus vniuersos, quod propter bonum pacis et vtilitatem Rei puplice nos cum ciuitate lybicensi ac burgensibus et mercatoribus ciuitatis eiusdem, nec non et cum princi- pibus et dominis j| ac eorum hominibus et subditis vniuersis ac ciuitatibus aliis et earundem inhabitatoribus, qui apud nos et regnum nostrum pacem et concordiarn, ad nostram iusticiam, hominum et subditorum nostrorum omnium confortandam,
1) Lics: noslrc. 2) Sartorius hat ganz sinnlos: ncc in aliquo quam iusticiam conforlare.
424 1284. Nov. 29.
bona fide obseruare, et in huiusmodi confederacione pacis et concordie nobiscum et cum dicta ciuitate lybicensi includi voluerint, et nobis dare super hoc sua puplica instrumenta, sicut et nos eis nostra dare volumus vice versa, ad veram pacem et concordiam, ac ad iusticiam eorundem plenariam confouendam pariter et habendam vbique in regno nostro, secundum jura et leges regni ab antiquo approbatas, de consilio meliorum regni nostri confederauimus et coniurauimus a proximo festo pentecostes ad octo annos continuos proximo subsequentes inuiolabiliter obseruandas. Promittimus eciam fide media, quod si aliqui de ciuitate predicta Lybicensi nobis iam confederata, seu de principibus et dominis eorumve subditis, siue ciuitatibus aliis aut earundem ciuibus, qui nobis, ut premissum est, confederati fuerint, de cetero ab aliquibus post datam presencium litterarum iniurias perpessi fuerint, in- iuriatores eorundem, si requisiti fuerimus, monere debemus et volumus, ut ante- dicte ciuitati Lybicensi, aut leso vel lesis de eadem, seu aliis in ista confederacione inclusis, secundum iura et leges loci illius plenarie satisfiet: si vero iniuriatores huiusmodi monicioni nostre infra mensem acquiescere noluerint vel non curauerint, volumus et debemus sepedicte ciuitati et eius incolis, seu aliis lesis de memoratis personis astare consilio et auxilio, super plena iusticia optinenda, nec debemus iniuriatorem vel iniuriatores eorum in sua iniuria ullatenus postmodum confouere, nec modo aliquo contra iusticiam confortare. Specialiter autem inter nos et bur- genses ciuitatis predicte Lybicensis super iniuriis nobis et ipsis a Norwegiensibus illatis placitatum est taliter et condictum, quod nos cum ipsis et ipsi nobiscum insimul permanere debemus consilio et auxilio, donec tam nobis quam ipsis super hiis fieri poterit plenum iusticie complementum. Si vero aliqua ciuitatum, cum quibus confederacionem iniuimus, contra nos deliquerit aut regnum nostrum, quod absit, delictum illius non imputabimus ciuitati aut ciuitatibus aliis, nobiscum con- federatis non delinquentibus, dummodo nobis consilio et auxilio astare voluerit contra ciuitatem delinquentem, sicut superius est condictum. In cuius rei testimo- nium sigillum nostrum litteris presentibus duximus apponendum. Actum et datum
°
othonie, Anno domini M CC octogesimo quarto, in vigilia beati andree apostoli. Presentibus dominis venerabilibus patribus Jacobo scleswicensi, Johanne othoniensi, Episcopis; alberto de arwersteen, henrico de geliken, domicello jacobo de hallan- dia, comitibus; henrico priore de andwarthscogh, vffone dapifero nostro, mar- scalco stigoto et multis aliis fide dignis.
Naeh dem auf der Trese befindUchen Originah, mit anhangendem Siegel,
1284. Vor dem 15. Dec. 425
CDLXIU,
Friedrich, Bischof von Dorpat, verfiigt uber eine Parthei Wachs, welche zwei Liibeckische Biirger von ihm in Hdnden haben. O. J. (Vor dem
15. Dec. 1284.)
Fridericus dei gratia Tharbatensis Episcopus. Honestis viris et discretis, Rothero dicto de stella et Morekino, || ciuibus Lubicensibus, salutem et sincere dilectionis affectum. De uestra discrecionis prouidentia fiducialiter presumentes, j| suppliciter exoramus, Quatinus ceram nostram apud dominum Rotherum de stella depositam, cum facultas || se talis obtulerit, ut talentum VIII Marcas et dimidiam soluere valeat, nomine nostro uendatis, et pecuniam apud honorabiles viros con- sules ciuitatis Lubicensis deponatis, ipsis fideliter iniungentes, ne cuiquam ipsam uelint presentare, nisi uisis litteris nostris cum eisdem sigillis, quibus presentes litteras duximus consignare.
Naeh der Vraehrift, mit etwas beiehadigtem Siegel, auf der Trcse.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CDLXTI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/3aa41f17-b877-4a44-86a6-408e7da211ea/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success