Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCCLII. , S. 350
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCCLII. , S. 350


CCCLII.
Gerhardus dei gratia Comes Holtsatie et de Scowenborg, et Gerhardus eadem gratia, filius eius. Vniuersis hoc scriptum visuris valere in perpetuum.
1274. Aug. 15. 329
Que || geruntur in tempore, ne simul labantur cum tempore, solent scripturarum indiciis et testium memorie commendari. Nouerint itaque tam presentes quam futuri, quod nos de || pleno ac beniuolo consensu heredum nostrorum permisimus et admisimus, quod Gerhardus, dictus de Brema, ciuis Lubicensis, vendidit Domi- nabus Abbatisse et con||uentui, ad sanctum Johannem in Lubeke deo famulantibus, decem mansos in villa Surstorpe pro quingentis et viginti quinque marcis denario- rura Lubicensium, et nos pro remedio anime nostre ac progenitorum nostrorum hanc emptionem ratam et gratam habemus ac presentibus protestamur, proprieta- tera etiam eorundem mansorum ac perpetuam possessionem cum omni iure ac iudicio maiori ac minori et omni culparum correctione, cum medietate nemoris quercuum adiacentis, cum pratis, pascuis et aquis, sicut hactenus distincti infra tenninos iacuerunt, eisdem doininabus libere et integraliter conferentes. Homines etiam ipsorum ab omni onere aduocatie excipinius, utpote exactionibus violentis, petitionibus, exceptis lantwere, Borchweric et Greuenscath, cum hec per totam terram nostram imminent facienda. Concedimus etiam eorum horninibus ligna cedere secundum quod nostris hominibus est permissum. Protestamur etiam, quod Heinricus, frater ipsius Gerhardi de Brema, coram nobis et coram nostris vasallis cum suis heredibus omni iuri suo et omni impetitioni, quam in eisdem bonis ha- bere videbatur, integraliter renuntiauit. Ut autem hoc factum ratum permaneat et inconuulsum, presentem paginam sigillis nostris duximus roborandam. Huius rei testes sunt: Lupus, Bertoldus de Ronnowe, Johannes filius Ekgonis, Heinricus de Nutzecowe et alii quam plures. Acta sunt hec Segeberge, anno domini M CC LXXIHI, in assumptione gloriose virginis Marie.
Kaeh dem im Jrchive des St. Johannis - Klosters befindUchen Originale, voran zwei wohlerhaltene Siegel. In demselben Archive bcfindct sich auch ein von den Prediger-Monchen und Minoriten su Lubeck genommenes Vidimus dieser Vrkunde, vom Jahre 1203 in tlie sancti Rlasii martiris alquc pontificif.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CCCLII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/3d5e3c5a-2aa4-4298-b2f6-be3d1be50662/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success