Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DCXXV. , S. 585
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DCXXV. , S. 585
DCXXV.
Omnibus presens scriptum cernentibus Ericus dei gracia danorum sclauo- rumque rex, dux estonie, salutem in domino sempiternam. Noueritis, quod nos,
1294. Oct. 9.
ad instanciam j| dilectorum nobis ciuium de lubaek et de gutlandia, mercatoribus omnibus ciuitatum maritimarum, mare orientale transire volentibus, graciam cupi- entes facere specialem, || jpsis omnibus et singulis liberaliter jndulgemus, quod ad regnum nostrum vbicumque eis placuerit cum rebus et mercibus suis secure venire valeant, siue hoc uia terrestri || siue aquatica ipsis oportunum fuerit, et in eodem libere sua exercere mercimonia, securi pro nobis ac omnibus baliuis et officialibus nostris, nec non aliis quibuscumque, qui nostris astricti sunt uoluntatibus et man- datis; singulariter autem assecuramus eosdem per terras nostras estoniam 'videlicet totam et Wironiam usque ad fluuium Narwa et deinde versus Nogardiam, Ne quisquam eos, siue in mari siue in terris, in se vel in suis presumat aliqualiter inpedire. Ceterum jndulgemus eisdem, quod si eos alicubi infra limites et terminos tocius regni nostri naufragium, quod absit, pati contingat, quam diu res suas et naues per se ipsos seu per alios saluare poterunt, eisdem id faciendi tenore presentium liberam concedimus facultatem, et quod per neminem aduocatorum nostrorum seu per quemquam alium de regno nostro debeant aliquatenus jnpediri. Verum per graciam nostram districte prohibemus, ne quis aduocatorum nostrorum aut quisquam alius ipsos mercatores contra tenorem presentium presumat aliquate- nus molestare; quod qui fecerit, regiam non effugiet vlcionem. In cuius rei testi- monium presentibus litteris sigiilum nostrum duximus apponendum. Datum Nyburgh, anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo quarto, jn die beati dyonisii et sociorum eius, presentibus consiliariis nostris.
Kach dem Originale, mit anhdngcndem Siegel, auf der Trese.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) DCXXV. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/471dc824-25bb-41e7-b00d-77f5e0739288/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success