Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCXIII. , S. 216
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCXIII. , S. 216


CCXIII.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen. Diuine inspiratiouis votum differre non debet effectus, ne, || sancto pereunte proposito, speratum inde premium subtrahatur. Inde est, quod nos Henricus, dei gracia Episcopus Curonie, tam futuris || quam presentibus notum esse cupimus, quod quasdam abhominabiles atque detestabiles, in multis terris a paganismo huc||usque detentas consuetudines in littoribus nostri Episcopatus in melius commutare decreuimus. Consueuerant enim in naufragium perpessos, contra preceptum domini et domini pape decreta, inhu- manitus deseuire, quidquid naufragium passis diuina gracia post seuientis ictum fortune conseruauerat, diripere. Igitur ne tatn abhominanda consuetudo in succes- sores nostros tam nefandam radicem figat, ipsam radicitus decreuimus exstirpari, Statuentes, vt quicumque naufragium apud littora nostri Episcopatus, que nos con- tingunt, perpessos molestauerit in rebus aut personis, tamquam violator pacis, atque iusticie contemptor ac nostre ordinacionis, condigna satisfactione puniatur. Addicimus enim, vt quecumque res fluctuantes in mari ad predicta littora apulsa fuerint, hominibus forte casu sinistro submersis, ut eadem bona anno et die indi
1254. Jun. 5
stricta a nostris conseruentur, vt quicumque verus heres ipsa bona, sicut iustum fuerit, requisierit, sine qualibet contradictione eidem plenarie restituantur. Ne igitur huius priuilegii paginam posteritatis successio et hanc nostram ordinacionem valeat inmutare, ipsam sigilli nostri appensione communimus atque stabihter robo- ramus. Acta sunt hec anno dominice incarnacionis M C(5 Quinquagesimo IIII, Nonis1 Junij. Datum in Ciuitate Lubicensi.
Hach dem auf der Trese befindlichen Originaie, mit dem wohlcrhaltenen Siegel dei Buchofet.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CCXIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/4b62d5d0-0d56-411b-a63c-6045de21785b/charter>, accessed 2025-03-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success