Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. XXVI. , S. 51
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. XXVI. , S. 51
XXVI.
Hec est forma liberationis domini Regis Waldemari et filii eius, presentibus Magistro Hermanno Domus Teutonicorum et aliis nunctiis imperii. Dominus Rex promisit, quod accipiet crucem iturus in subsidium terre sancte, et egredietur de regno suo a mense Augusto proxime venturo post duos annos, et ibit ducens secum centum naues cockonibus et sneccis computatis, ut primo yenie post exitum suum, si dominus dederit, sit in Yspania, et estate proxima subsequente veniat in terram sanctam. Ibi secundum consilium Regis Jherosolimitani et aliorum Magnatum per annum integrum moraturus. Si vero morte preuentus fuerit, vel alia causa legitima prepeditus, dabit viginti quinque milia marcarurn argenti in subsidium terre sancte, presentaturus eas a die, pro1 quo iter peregrinationis arripere deberet ad annum, in ciuitate Lubeke, nunctiis Regis Jherosolimitani et fratribus Domus Teutonicorum, ita uidelicet, quod nichil de supradicta pecunia in usus proprios conuertere debeant, sed in animarum suarum periculo expendant ad opus terre sancte, prout viderint melius expedire. De itinere, uel de pecunia, si personaliter Rex ire non potuerit, pro itinere persoluenda prestabit Rex et sui omnem cautionem, preter obsides et pignora, quam petierint Domini Legatus Archiepiscopi Coloniensis, Episcopus Hik desiensis, Magister Domus Teutonicorum, Comes Sifridus de Blankenburch, et eam secundum eorum consilium et mandatum inuiolabiliter ratum habebit. Si aliquis predictorum interesse non poterit, nichilominus procedatur. Item Rex terram Trans- albinam integraliter restituet imperio et ea priuilegia, que super eadem terra ei data fuerunt imperio in gwerra pendente, Imperio restituet uniuersa, et eatenus predicte terre renunctiabit, ut nec ipse, nec filii sui super eadem terra de cetero habeant ■!:--.'" '■ ■ !.i .•'>:'• -i . . ■ .. v
"'! 1} 1 Viclleiclrt ein Schreibfeliler fiir in odcr ipso.
122 4. Jdl. 4.
actionem. Terram etiam illam, quarn Comes Albertus de Orlamunde a Rege in pheudo tenuit, et alia bona, que in eadem terra Regi vacabant, dictus Comes Al- bertus in pheudo ab impeiio rectpiet, et Imperium prestabit ei super eis contra quemlibet warandiam. Episcopi quoque in eadem terra constituti, scilicet Lubecen- sis, Racesburgensis, Zuerinensis, regalia sua ab imperio recipient Preterea Rex liberos dimittet omnes illos ubicunque constitutos, qui in predicta terra ei homagio uel iuramento fuerunt astricti, et ipsi iurabunt Imperio et Comiti Alberto ad suam iusticiain utrobique et bona, que a Rege tenebant, a Comite Alberto recipient. Item Rex et Comes Albertus terram Boicenburg et terram Zuerin, cum omnibus rationa- biliter attinentibus, Comiti Heinrico de Zuerin libere dimittent, quas ab imperio re- cipiet, et reedificabitur ei Castrum wotmunde, prout erat, qiiando destructurrt fuit. Preterea omnia bona, que Comes Heinricus a Comite Alberto tenebat, ubicunque sita sunt, iterum tenebit et Vasalli eius. Item bona, que Thidericus Scacman a Co- mite Alberto cum filio matertere sue debet habere, de iure. tenebit. Item Rex ma- tri uxoris Comitis Heinrici terram eius restituet, vel duo milia marcarum dabit. De dicta terra Transalbina non repetenda secundum consilium Principum Imperii prestabit Rex omnem caucionem, quam poterit, et quam principes voluerint, preter obsides et pignora. Cum Rex fuerit in curia Barduwic Principibus presentatus omnem, « quam poterit, et quam principes requisierint, faciet cautionem, preter obsides et pignora, quod terras Slauie, super quibus causa uertitur inter Imperium et Regnum Dacie, die conuenienti sibi a principibus prefixo, Imperio dimittet, vel se- cundum iusticiam vel secundum gratiam retinebit. Item dominus Rex accipiet Re- gnum Datie de manu Imperii et ei hornagium faciet, secundum quod alii Principes facere solent, et fidelitatem bona fide seruabit. Item Rex et Cornes Albertus firmam facient cautionern, que Oruede dicitur, Comiti Heinrico pro se et pro omnibus amicis et cognatis. Et ut ista Oruede rata habeatur et firma, dabit Rex obsides, unum de filiis suis legitimis et decem alios, quinque de Dacia et quinque de Holsatia. Isti dabuntur ad decem annos, et mutabuntur pro temporis opportunitate, cum opus fuerit. Isti obsides dabuntur Imperio vel principibus Imperii et ipsi committent eos, quibus ipsi uoluerint. Item Rex dabit pro redemptione sua quadraginta milia mar- carum argenti Corniti Heinrico, que presentabuntur Imperio et principibus. Ista pecunia dabitur in pondere Coloniensi uno lothone minus valente in unaquaque marca examinato argento. In eadem valoris quantitate pecunia, que ad opus terre sancte dabitur, persoluetur. De pecunia quadraginta milium imarcarum dabit Rex viginti milia marcarum tam in pecunia quam in pignoribus, ut ipse et filius suus simul egrediantur. Qu°dsi jn egressu suo viginti milia marcarum soluere non pos
1224. Jul. 4. 31
sit, solutis decem milibus marcarum egredietur ipse, filio suo seniore pro decem milibus remanente. Que decem milia cum primum soluta fuerint, filius senior liber egredietur. Pro residuis autem viginti milibus marcarum dabit Rex triginta obsides adultos et unum de filiis suis, quodsi triginta obsides adultos habere non potuerit, dabit quindecim adultos et totidem iuuenes cum duobus filiis suis, et si quindecim adultos habere non potuerit, dabit triginta pueros cum tribus filiis suis. Isti obsides presentabuntur Imperio, sicuti priores. Pro hiis duobus articulis tantum, uidelicet pro Oruede et pro pecunia redemptionis, dabuntur obsides, de possessionibus, quas Rex in Terra Transalbina pecunia comparauit, pro sue voluntatis arbitrio ordinabit. Item si in curia Barduwic pars predicte pecunie propter temporis breuitatem persolui non poterit, secundum consilium principum Imperii prestabunt Rex et sui cautionem, quod die sibi a principibus prefigendo residuum pecunie persoluant, et Rex ibi 6ecundum consilium principum suis restituetur hominibus. Item in festo natiuitatis beate virginis proxime venturo Dominus Rex Roinanorum et Principes Imperii Barduvic curiam celebrabunt ad ea diffinienda, que superius dicta sunt. Et ut hec rata habeantur et inuiolabiliter obseruentur, subscripti iuraverunt et in fide promi- serunt: Comes Albertus, Wicpertus Dapifer suus, Reinfridus de Scorlemere, Hin- ricus pincerna et alii quam plures homines sui; hii Dani domini: Buro pincerna, Scozio marschalcus, Johannes marschalcus, Drugillus Dapifer, et ahi quam plures. Ex parte altera: Comes Heinricus de Zuerin, Comes Hermannus de Woldenberch, Comes Heinricus de Sladen, Comes Heinricus de Danneberch et duo filii sui, Comes Heinricus de Luchowe, Comes Conradus de Regensten, Lupoldus Vrsus, Burchardus aduocatus de Luchowe, Thidericus Scacinan et alii quam plures; Hee promissiones et iuramenta sub tali conditione facta sunt, ut, si dominus Rex Romanorum et Principes Imperii ea, que supra dicta sunt, uoluerint adimplere, supradicti promissores ad hec omnia teneantur. Si uero principes noluerint adim- plere, iam dicti promissores ad hec obseruanda minime tenebuntur, ita quod a iuramentis et promissionibus sint penitus absoluti. Nunctii Imperii Dominus Ber- nardus de Horstmare, Comes Hermannus de Woldenberch, Guncelinus Imperialis aule dapifer, dapifer de Waltpurch, dapifer domini Coloniensis Archiepiscopi, pro- miserunt in fide, quod modis omnibus et bona fide studebunt, ut ea, que supra dicta sunt, principes prosequantur, et hoc idem magister domus Teutonicorum facturum se dixit. Acta sunt hec anno incarnationis Dominice flfr CC XXIlil, mense Julio, IIII non. Julii, Jndictione XII.
yach dcr im grosshcrzof;lichcn Jrchhie su Scliwcrin bcfindlichen Vrschrift, an welcher sich von dcn ■. urspriingUclten zc/in Sicgcln noch acht bcfinden.
52 J224. Scpt. U.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) XXVI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/4c313ec8-8fc7-440f-8eea-600bfa59ba92/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success