Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCXVIII. , S. 260
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCXVIII. , S. 260
CCXVIII.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Nycolaus dei gratia dominus de werle. Omnibus hoc scriptum visuris salutem || in domino sempiternam. Que aguntur in tempore, ne simul labantur cum tempore, solent scripturarum indiciis et memorie testium || commendari. Ergo notum esse volumus tam presentibus quam futuris, quod nos, de communi consensu dilectorum filioruin nostrorum || Henrici et Johannis, nostris amicis, ciuibus Lvbicensibus, talem contulimus gratiam et libertatem, vt omnes homines in ciuitate Lvbeke manentes in nostris ciuitatibus et per omnes districtus nostros et iurisdiciones, tam per portus aquarum, quam per viarum ingressum venientes, sint ab omni onere et exactione thelonei, tam a nobis quam a nostris heredibus, perpetuis temporibus supportati. Quum ipsos diligentes eorumque intendentes honori et profectui, volumus et precipimus, vt hec libertas et gracia tam a nobis quam a nostris heredibus nunc et in euum ipsis feliciter con- seruentur. Nulii hominum hanc libertatem, a nobis rationabiliter collatam, vnquam liceat minuere vel turbare. Igitur, ne in post(e)rum a nostris successoribus mala suggestione ambiguitatis immisceatur scrupulus, presentem litteram, sigilli nostri munimine roboratam, ipsis ciuibus Lubycensibus conlulimus in testimonium eterni- tatis. Testes sunt milites: Geroldus de peckatle, Johannes de Cropelin, Arnoldus de noua ecclesia, Georgius de Jork, Ekehardus de Dechowe, Heinricus de Cre- mun et Gerhardus frater suus, Testemarus; famuh: Henricus de vlotowe, Johannes de Lipo et alii prouidi et honesti. Datum anno domini M CC LX primo, in Plawe, Sabbato IIIIor temporum ante natiuitatem domini, perpetuo duratura.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CCXVIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/4db73983-1374-48b2-a31c-624d8850db38/charter>, accessed at 2025-02-06+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success