Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCXXI. , S. 246
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCXXI. , S. 246
CCXXI.
Frater Johannes dei gratia Lubicensis Episcopus. Vniuersis presens scri- ptum visuris salutem in domino. Pre||sentiurn tenore recognoscimus, quod nos a Consulibus Lubicensibus centum marcas nummorum mu[|tuo recepimus in subsidium debitorum Volrado Lapidi et suis heredibus de consensu Capituli |j nostri pro eccle- sia soluendorum, quas in festo Purificationis beate Marie proximo, si inducias vlteriores habere non possumus, dictis Consulibus indubitanter persoluemus. Cau- tionem quoque eisdem pro eadem pecunia fecimus habundantem per milites domi- num Eckehardum de Vizowe, dominum Henricum de'Crumesse et dominum Ber- toldum de Rennowe, qui se pro nobis fide corporali ad huiusmodi obseruantiam obligarunt. Si vero, quod absit, Consules sepedictos in prefatis militibus aliquem contingit habere defectum, nos et nostrum Capitulum eundem defectum supplere tenebimur. In cuius rei testimonium tam nostrum quam Capituli nostri sigillum presentibus est appensum. Datum m crastino post Martinj, Anno domini M CCLVII.
1237. 225
f
ccxM.
Vogt, Ralh und Getneinde der Stadt Rostock urkunden iiber dic von den beiden Stadten Liibeck und Roslock erfolgte gegenseitige Verzichtleistung auf alle aus dem Kriege zwischen Viinemark und Liibeck herriihrenden SchadensanHpruche gegen einander. 1237
Uniuersis christi fidelibus presens scriptum visuris (vel) audituris Aduocatus Consilium et Comrnune ciuitatis Rozstokiensis in salutis auctore || gaudium cum salute. Que prouidorum disponit sapientia, aboleret scrupulus ambiguitatis, si non scripturarum testimonio et sigilii munimine fulcirentur. || Nouerit series presentium et sancta percipiat successio futurorum, quod omnis discordia, que orta fuit durante gwerra, que uertebatur inter || regnum dacie, ex parte vna, et ciuitatem Ivbycensem, ex parte altera, ad bonum pacis et concordie est reuocata super dampnis, que inter ciuitatem lubycensem et ciuitatem Rozstokiensem medio tempore est exorta, ita videlicet, quod utraque ciuitas plane cessit cum bona voluntate et scincera dilectione ab omni actione, quam habere uidebatur contra aliam de dampnis utrique ciuitati durante gwerra et post usque nunc ab alia ciuitate ad inuicem illatis, tam in amis- sione bonorum quam in occisione hominum sev amicorum suorum. Ut autem huiusmodi concordia, que ad commune bonum predictarum ciuitatum laudabiliter est ordinata, perpetuis temporibus inuiolata permaneat et stabilis perseueret, pre- sentein paginam hinc inde conscriptam ac sigillo nostre ciuitatis roboratam ciuitati Lubycensi contulimus in sufficiens testimonium et in signum mutue dilectionis. Si uero, quod absit, quispiam mentis elate ausu temerario supradictam concordiam infringere presumpserit contra statuta ciuitatum ad inuicem firmata, id super collum suum faciet et super iura, que predicte ciuitatis inter se perpetuo firmauerunt, et per hoc amicitia inter ciuitates ad inuicem contracta non dissoluetur, sed per omnia, ut predictum est, perpetuis temporibus prescripta concordia inuiolata uidebitur per- manere. Datum Rozstokii, Anno gratie lflC(5LVl!, Indictione XV, Epacta IIII", concurrente VII.
Itaeh dem Originale, mit anhangendem Siegel, atif der Treie.
CCXLIU.
Jaromar II., Fiirst der Riigier, gestattet dem Rathe zu Liibeck, Biirger zum Fisch- fange nach seinem Lande zu senden und verspricht diesen seinen Schutz.
1258. Sept. 21.
Jaromarus dei gratia princeps Ruianorum. H. aduocato Omnibusque Consu- libus in Lubeke salutem et ad queque beneplacita || bonam uoluntatem. Quia horum, Bd. L 29
1258. Scpt. 21.
que honori et profectui uestro expedire videntur, nulla pretermittere uolumus, || petitioni vestre annuentes concedimus, ut quicunque ex uestris conciuibus in istius anni piscatione ad nostram || uenire uoluerint terram, Liberam habeant optionem. Quoniam ipsos cum omnibus bonis ipsorum in nostram pacem suscipimus et pro- tectionem. Datum Rvygart, Anno domini MCCLVIII, XII Kal. Octobris.
Nach der Vrschrift auf der Trete. Das mit einem Rucksiegel versehene Siegel ist etxcas beschddigt.
Johann I. und Gerhard /., Grafen von Holsiein, Stormarn und Schauenburg, urkun- den uber den Verkauf des Dorfes Vazendorf an das St. Johunnis-Kloster zu Liibeck. 1259. Jan. 4&
Johannes et Gerhardus dei gratia Comites Holsatie, Stormarie et in Scho- wenborg. Omnibus presens scriptum visuris et audituris in salutis aucto||re gaudium cum salute. Ea que geruntur in tempore, ne simul cum cursu temporis elabantur, solent scriptj testimonio roborari. Hinc est quod j| nos vniuersis christi fidelibus tam presentibus quam futuris notum esse volumus, quod villam nostram, que Da- zendorp dicitur, in terra Oldenburg sitam, cum J| mansis et omnibus terminis, agris, cultis et incultis, siluis, pratis, paschuis, paludibus, aquis, piscariis, et plane cum omnibus ad eandem villam pertinentibus, Sanctimonialibus et ecclesie beati Johannis Apostoli et Ewangeliste in Lvbeke pro Septingentis marcis denariorum vendidimus cum omnj iure et libertate subscripta perpetuis temporibus quiete possidendam. Coloni etiam predicte ville a petitione, que greuenschat dicitur, ab omni exactione, castrorum siue poncium edificatione, qualibet expeditione, et ab omni cuiuslibet seruicij iugo, sev quocumque grauamine perpetuo liberi erunt penitus et exempti; jta tamen, quod si hostilis imnanitas terram nostram inuaserit, ad defensionem terre, que Landwere wulgariter nuncupatur, dicti Coloni cum ceteris terre nostre hominibus sint nichilominus obligatj. Preterea prefata ecclesia beati Johannis in Lubeke in prescriptis Colonis habebit jus totius Aduocatie, videficet capitafis sen- tencie, abcisionis manus, omniumque culparum correctionem; et quicquid nos juris in Colonis sepedicte ville hactenus habuimus, tam in omni iudicio, quam et in redditibus, ex toto et integraliter memorate ecclesie beati Johannis Apostofi et Ewan- geliste in Lvbeke perpetuo resignamus. 3\e igitur de hac venditionis ordinatione aliquis erroris scrupulus in posterum oriatur, presentem paginam, hinc inde con- scriptam, cum sigillorum nostrorum appensione communiri fecimus in testimonium
12.";9. Jan. 15. 227
sempiternum. Testes itaque hujus rei sunt: Frater Adolfus de Schowenburg, ordi- nis fratrum minorum, dilectus genitor noster; Tymmo de Porsvelde, Hardwicus de Poggense, Hardwicus de Reuetlo, Henricus de Plizeviz, Lvderus storm, Emeko de Santcampe, Bertoldus de Borstelde, fideles et dilecti milites nostri; Consules Ciui- tatis Lvbicensis, fideles nostri: Henricus de Wittenburg, Nicolaus Wullenpunt, Willehelmus albus, Sifridus de ponte, Henricus vorradus, Sigestus, Willekinus de Stadhis, Rodolfus wrot, Henricus de Boyceneburg, Alfwinus de domo, Henricus steneke, Et alij quam plures. Acta sunt hec Anno dominice incarnationis Mille- simo Ducentesimo Quinquagesimo ]\ono, Octauo decimo Kalendas Februarii, in domo fratrum minorum in Lvbeke. Datum per manum Henrici, scriptoris Ciuitatis Lvbicensis. Amen.
Aofi dem im Archive dc»St. Johannis - Klosters befindlichcn Originalc, woran swei gut crhaitenc Siegcl hungcn.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CCXXI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/50ec161a-b94d-464e-9313-d1a8970304aa/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success