Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CXXXVII. , S. 185
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CXXXVII. , S. 185



CXXXVII.
Omnibus christi fidelibus, ad quos presens scriptum pervenerit, Nicholaus adrian et Walterus adrian, cives londoniarum, || et elicia, vxor Dicti Walteri, salutem in Domino. Noverit vniuersitas vestra, quod cum quedam contencio mota fuisset inter || nos, ex una parte, et burgenses de lubique, ex altera, super bono- rum nostrorum spoliacione et ahis iniuriis, a quibusdam dictorum burgensium [| apud copmanhavene nobis illatis, vnde conquesti fuimus maiori et vniuersali com- mune civitatis londoniarum, qui pro nobis scripserunt advocato et consilio commune
21»
164 bald nach 1251.
civitatis lubicensis, ut super dicta spoliacione bonorum nostrorum et super tam enormi temeritate tantarum Iniuriarum nobis ab ipsis illatarum facerent nobis ple- nius satisfieri. Dicti vero burgenses, sano ducti consilio, fratrem Johannem, mo- nachum De rineuelde, procuratorem suum per litteras procuratorias generaliter constitutum, londonias transmiserunt ad tractandum de pace inter nos et ipsos, qui prudenter et discrete super hoc se inmiscuit. Tandem de consilio et assensu nobi- lis viri Domini edwardi de westmonasterio, Domini Regis anglie consiliarij et familiaris, pax inter nos et dictos burgenses est reformata et in generali curia londoniarum die lune proxima ante festum sancti petri ad uincula, anno Gratie MCCL primo, recordata et plenius confirmata et concessa coram maiore et infinita de dignioribus multitudine civitatis londoniarum sub hac forma subscripta, videlicet quod nos predicti nicholaus, Walterus et elicia pro nobis et heredibus nostris et assignatis et sociis nostris londoniis remisimus et quietum clamauimus omnes actio- nes, querelas et exactiones, nobis competentes causa dicte spoliacionis et dictarum iniuriarum nobis ab ipsis illatarum, pro centum marchis sterlingorum, quas nobis dederunt per manus fratris iohannis, predicti eorum procuratoris, quelibet marcha computata pro tresdecim solidos et quatuor denarios sterlingorum. Et est scien- dum, quod nos predicti nicholaus, walterus et elicia vel heredes nostri socij vel assignati nullatenus poterimus nec debemus dictis burgensibus, nec alicui de Lubi- que, nec de regno suo causa predicta aliquam molestiam, gravamen vel impedimen- tum de cetero inferre vel inferri procurare. Hoc autem pro nobis et heredibus nostris, sociis et assignatis firmiter et fideliter observandum, tactis sacrosanctis euangeliis, affirmauimus et presens scriptum sigillis nostris confirmauimus, vna cuin sigillo domini edwardi predicti; Hiis Testibus: Johanne norman, tunc maiore; Wilto filio Ricardi et omfrido le feure, vicecomitibus londonensibus 5 Michaele toui, Johanne de gisorz, nicholao bat, Rogero filio rogeri, ada de basigges, arnaldo thedmaro, aldermanno teutonicorum, Nicholao filio ioscij, Roberto de cornhult, Galfrido de wyncestre, symone rufo de Gandava, Rogero filio aelicie, Reinero filio cecilie, Ricardo uorrad, arnoldo de wippeleforde, henrico underloue, Godescalco cum naso, tidemanno filio godescalki, mercatoribus coloniensibus, arnaldo filio rosekini de bremes et multis aliis.
Nach deiu auf der Trese aufbeivahrtcn Originalc, an welchem noch zwei Sicgcl hdngcn, swci andere aber fchlcn.
bald nach 1251. 165
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CXXXVII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/5432ce84-8113-460f-9282-cca709863d32/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success