Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. XCII. , S. 115
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. XCII. , S. 115


XCII.
Aduocatus, consilium et commune Lubicensis civitatis. Omnibus hanc pagi- nam intuentibus in perpetuum. Tam futuris quam presentibus presens scriptum cernentibus innotescat, quod discordia, que uertebatur inter burgenses Susacenses et burgenses de Lubeke, taliter proborum et discretorum virorum prouido mediante consifio, ad bonum pacis et compositionis, ad meram et stabilem concordiam est reuocata, quod 'inter ipsos ex utraque parte debet pristina et antiqua amicitia integraliter per omnia conseruari: ita quod burgenses Lubicenses burgenses de Susato m omnibus benigne ac fauorabiliter, sicut antea fecerunt, promoueant, et quod burgenses Susacenses burgenses de Lubeke in omnibus tam benigne et affe- ctuose, sicut antea fecerunt, promoueant uice uersa. Vt autem huius compositionis stabilita concordia rata et inconuulsa inuiolabiliter obseruetur, presentem paginam
9t 1241. Mai 18.
ipsis in huius facti testimonium sigilli nostri munimine roboramus. Acta sunt hec in Lubeke, anno dominice incarnationis MCfiXLI, in vigilia pentecostes.
^ach dim Jbdrucke in H aeberlin Analccla medii aevi p. 1129.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) XCII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/5edcf9fd-3515-477a-b4ad-a0f1bfe18b9f/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success