Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CDLXXIV. , S. 452
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CDLXXIV. , S. 452
CDLXXIV.
Gyselbertus dei gratia sancte Bremensis Ecclesie Archiepiscopus. Omnibus presens scriptum visuris Notum facimus, quod nos cum militibus, famulis, holt- sacie || iuratis, Ciuitati Lubicensi, Hamburgensi ac aliis omnibus cum ipsis simul
1285. April 21.
iuratis, vniti ac confederati sumus in hunc modum: Qu°d nos || predictorum iurato- rum a die presenti, et a festo beati Johannis Baptiste nunc instanti ad octo annos propter neminem erimus inimici. Si enim medio tempore (| inter nos, ex vna, et ipsos, ex parte altera, aliqua emerserint, per que possit discordia exorirj, illa omnia in iure vel amicitia sedabuntur. Item condictum est, si infra prescriptum tempus inter nos et Comites holtsacie aliqua discordia oriretur, et dictis iuratis placuerit auxilium prestare contra nos comitibus antedictis, profectum et commo- dum, seu dampnum, que ipsos ex eo incurrere contigerit, absque nostro preiudicio et sine nostra querimonia optinebunt. Eadem enim discordia composita et sedata, secundum quod predictum est superius, iuxta ordinationis formam usque ad annos prenotatos, in statu priori omnia permanebunt in priori amicitia habita et contracta. Item prenominatos iuratos in nostram recepimus protectionem cum Ciuitatibus antedictis, per nostrum districtum in terra et aqua, taliter, vt si aliquis ipsos infra tempus predictum molestauerit, si ad nos fuerit querimonia deuoluta, iustum iudicium fieri faciemus. Si autem ipsum prefatos iuratos molestantem, pre timore vel alia de causa bona sua deserere contingeret, illa bona inculta permanebunt tam diu, quousque conquerenti satisfactum fuerit, et nostram pro delicto valeat gratiam adipisci. Item condictum est, quod super ista ordinatione ac confedera- tione iuratis predictis procurabimus litteram Capituli nostri Bremensis, vt secundum quod predicta sunt superius, firmiter obseruentur: qua optenta, omnia secundum quod prescripta sunt sine recusatione qualibet permanebunt. Si vero optinere non possemus, extunc in voluntate ac arbitrio sepedictorum iuratorum erit, vtrum stare contenti velint nostris Jitteris presentibus, promissionibus nostris, ac militum nostro- rum presentibus litteris infra scriptis. Vt autem hec omnia firmiter obseruentur, nos primo cum militibus nostris subscriptis promisiinus, fide data, prescripta pre- sentibus firmiter obseruare, videlicet Daniele de Blitherestorpe, Ottone aduocato, Fretherico de Reymershusen, Gerlaco Sculteto, et fratre suo Johanne, Ottone de Bederikesa, Henrico de Osten, Segebodone Marscalco, Agustino de Osten, Arnoldo de Scathen, Erico de Borchholte. Et preter istos ponemus adhuc duodecim mili- tes, ut una nobiscum sint in simul numero viginti quatuor, quod presentibus pro- testamur; qui similiter fide data promittent ipsis iuratis, quos honesto modo et competenti duxerint eligendos. In cuius facti nostri testimonium presens scriptum est nostri sigilli munimine roboratum. Datum Esscete, anno domini ifoCCLXXX quinto, In Sabbato post dominicam, qua cantatur Jubilate.
JVaeft dem Originale, mit anhdngendem, wiewohl ttark betchddigtem Siegel, auf der Trese.
432 1285. April 25.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CDLXXIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/61b00a2c-904e-43f3-9184-f14fe44e706a/charter>, accessed at 2025-02-06+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success