Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CVII. , S. 128
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CVII. , S. 128


CVII.
In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. . . Prepositus . . Decanus et Capitulum Lubicense. Omnibus presens scriptum inspecturis Salutem in domino. Noueritis, quod nos ad honorem domini nostri ihesu christi et cultum diuinum amphandum gratam gerimus et acceptam mutationem et translatibnem, factam in ecclesia beati Johannis euangehste in Lubeke, sic ut Moniales ordinis Cisterciensis sint in ecclesia predicta, que communionem et unctionem et alia iura spiritualia a suo preposito recipient, ius sepehendi non habebunt, nisi Monialium et suarum sororum et Prepositi et sue famihe, secundum formam et tenorem in priuilegio ipsarum Monia- hum inter nos et ipsas expressum: quibus in subsidium sustentationis, ut orationum suarum simus participes, oblationes cotidianas, que nobis ex priuilegiis nostris debentur, in aliis priuilegiis nostris donamus et relinquimus inoffense. Vt autem hec nostra donatio rata et firma permaneat, presentem paginam sigilli nostri appen- sione fecimus roborari. Datum in Lubeke, Anno gratie MC^XLV, VIII Idus Februarii. Amen.
ctui.
Wilhelm, Gruf von Holland, urkundet iiber die den Liibeckern gewahrte Befreiung
vom Strandrechte. 1243. Jul. 1.
Wilielmus dei gracia Comes Hollandie. Honorabilibus viris et dilectis suis uniuersis ciuibus || in lubeke constitutis salutem et omne bonum cum promocionis aucmento in omnibus. Nouerit omnium || vestrum dilectio, quod personas vestras et res vestras in ueniendo et recedendo ubique locorum per || terram nostre dicionis sub nostrum conductum et protectionem ac conservacionem nostram sincere recepi- mus, et iterato presencium testimonio Litterarum recipimus, sive de extra maria tocius terre nostre confiniis, siue de infra terram nostram forte, quod absit, per naufragium, vel per integritatem nauigii vestri saluati et non confracti, nos apphcare contigerit, vel secus eam pertransire. Mandamus eciam singulis et uniuersis terre nostre hominibus, ad quos presentes littere nostre peruenerint, precipientes sub gracie nostre obtentu, ne vos in aliquo contra predictum nostrum conductum et
1245. Jul. 1. 107
protectionem nostram molestare aliquatenus presumant, sed, sicut nos diligunt, in omnibus vos promoueant et personas et res vestras indempnes ex parte nostra conseruent, scituri pro certo, quod, quicquid dampni vel mali contra concessum predictum vobis ex parte nostra ab aliquibus vobis acciderit, condignam vobis satisfactionem cum restitutione bonorum vestrorum indubitanter fieri faciemus, Hoc ita iudicando pro vobis et vindicando, quod semper tute conductui nostro et prote- ctioni nostre confidere poteritis. Datum traiecti, Anno domini MC(5XL quinto, in octava sancti Johannis Baptiste.
JVacA dem auf der Trete befindlichen fidimus des Capiteis, der Dominicaner und der Minoriten zu Liibeck.
mit drei ziemlich wohlerhaltenen Siegeln.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CVII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/66aa1641-f0ca-42dd-8640-0e808cbe682e/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success