Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CDI/VII. , S. 438
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CDI/VII. , S. 438


CDI/VII.
Johannes et Albertus dei gratia Saxonie, Angarie et Westfalie Duces, burgrauijque Magdeburgenses. || Omnibus, ad quos presens scriptum peruenerit, in omnium saluatore salutem. Notum esse volumus vniuersis || et presentibus prote- stamur, INos de Consulibus et Ciuibus Lubicensibus, ratione prouentuum Imperia- lium, [| nobis de ipsa Ciuitate Lubicensi ministrandorum, ante recepisse pensionem integram duorum annorum immediate subsequentium, scilicet summam mille et quingentarum marcarum denariorum Lubicensium. Vnde per dictos duos annos Ciuitatis ipsius Consules et Ciues de omni censu et qualibet alia prestatione dimit- timus liberos et solutos, Tali tamen premissis adhibita conditione: si, quod absit, casu quocumque contingente, prius nos ab ipsa Ciuitate contingeret separarj, ante- quam per dictorum duorum annorum euolutionem prefate pecunie summa compla- naretur, super eo nos iu solidum, et fide media cum infra scriptis militibus nostris promisimus, scilicet Dauid de Carlowe, Hermanno Ribe, Valraueno, Henickone Haken, Hinrico scacken, Dhetleuo de parkentin, Hinrico de Cromesse, Hardwico de ritzerowe, quod, quicquid non fuerit complanatum, illud ipsis Consulibus secun- dum estimationein illius defectus in tempore, quo dicti duo anni non fuerint ple- narie euoluti, integraliter persoluatur. Nam si, XIIII dierum per dictos Consules monitione premissa, illud non fuerit persolutum, ex tunc dicti Milites Molne intra- bunt et, ibidem non exiturj, continue jacebunt quousque sit ipsis Consulibus in premissis plenarie satisfactum. In cuius rei testimonium presens scriptum Sigillis nostris duximus muniendum. Datum Raceburg, Anno domini MC£ Octogesimo quarto, In anunciatione dominica.
1284. Aprili. 417
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CDI/VII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/66c62929-b9f8-410b-a190-a00b69e29698/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success