Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCCIiXXIII. , S. 368
CCCIiXXIII.
In nomine patris et filii et spiritus sancti Amen. Nos iohannes dei gratia dux de bruneswich. omnibus presentes litteras visuris et audituris imperpetuum. Quoniam labente tempore labuntur et ea que fiunt in tempore, nisi scripti uel testium memoria perhennentur, Notum esse uolumus vniuersis presentibus et futu- ris, quod nos, habito maturo consilio et deliberatione prouida consiliariorum et uasallorum nostrorum, Dilecto nobis, Sifrido dicto de ponte, ciui lubicensi, ac suis heredibus rite et rationabiliter uendidimus quinquaginta marcarum argenti Bremencis redditus, exsoluendos de quinquaginta domibus in sulta uel salina luneburgensi anno quolibet, Qui redditus hertogensuluer in vulgari nominantur, pro quadringentis marcis puri argenti, sicut nobis competebant et nobis ac nostris successoribus competere possent tempore post futuro; resignantes eisdem hereditatem et omnem proprietatem reddituum eorundem, et libertantes eos sibi generaliter, ut eorum sine omni exactione, thelonio, vngeldo, petitione, talia que schot dicitur, seruiciorum exhibitioue et quolibet onere, libere perfruantur: Que quidem quinquaginta marce Bremencis argenti de predictis quinquaginta domibus in uigilia circumcisionis domini nostri, prius quam ignis sartaginibus supponatur, integraliter persoluentur, Itaquod queuis domus vnam marcam eroget expedite: adicientes eciam, quod eosdem red- ditus uendere uel dare uel in ecclesiam, monasterium uel quemlibet locum ecclesia- sticum transferre, ipsi et successoribus liberum sit quandocumque et vbicumque eorum fuerit uoluntas; quod nos nostrique successores, quorsumcumque transtulerint uel diderint aut contulerint, nostris bonis priuilegiis tenebimur confirmare. Ceterum, si dicta sulta casu quocumque contingente in locum alium transferetur, ibidem sine diminutione debent modis prehabitis dicti redditus erogari. Nomina uero quinquaginta domorum prefatarum, quarum quelibet ad integranduin memoratos redditus quinqua- ginta marcarum perpetuis temporibus exsoluet vnam marcam bremensis argenti, sunt hec: Ghosletsinge, Eluerdinghe, Bhetsehusen, Vdinghe, Ebbinghe, Emighe, Egrin- ghe, Ludolvinghe, Cluvinge, Inferius Cluvinge, Everinge, Deninghe, Ebetsinghe, Geminghe, Montsighe, Edinghe, Tanquerdinghe, SodersterstingheGlusinghe,
1) In dcm Copiarius dcs St. Joliannis-Klostcrs, welchcr glciclifalls cinc Abschrift dicser Urkumlc cntlialt, stelit: Soderstinghe.
1276. Jun. 25. 347
Cempinghe, Greuinghe, Bouinghe, Wolquardinghe, [Wolquerdighe]1, Erderinghe, Gherrardighe, Lotheringhe, Valinghe, Breminghe, Starhusen, Hincstebeke, Hono- uere, Doruetsinghe superior, Hinneghe, Doruetsinghe inferior, Huttinghe, Vlinghe, Honinghe, Seueninghe, Wolquardinghe, Mettinghe, Ekbertinghe, Berdinge, Mem- minghe, Henringhe, Woldersinge, Brokhusen, Botsinge, Benninghe, Ditmaringhe, Codesinge. Testes huius rei sunt: Ano et Heyno, fratres de Heymburg, Geuehar- dus de bortfelde senior, Boldewinus de Wenden, Thydericus de Walmode, Hilde- marus de oberghe, Geuehardus longus de bortfelde, Borchardus de cramme, Geuehardus iunior de bortwelde, Willikinus de ghutstede, Wernerus de medinghe, Heyno de Wrestede, Otto magnus, Egkehardus de boyceneburg, Lippoldus et frater eius Dhethardus de doren, Eghardus stakko, Wasmodus dictus kint, Luderus de merwede, Drochtlews de bensholte, milites. Famuli quoque: Wernerus de sverin, Tydericus de monte, Hunerus de odem et alii quam plures. Ut autem hec omnia a nobis et a nostris successoribus ipsi Sifrido et suis successoribus uel eis ad quoscumque transtulerint, ecclesiasticis uel secularibus personis, inuiolabiliter obseruentur, presentem paginam Sigillorum munimine nostri, fratris nostri domini Alberti, ducis Brunswicensis illustris, fratrum quoque nostrorum, venerabilium episcoporum Ottonis hildensemensis, Cunradi verdensis ecclesiarum, Sublimis quo- que viri Gerardi comitis holzatie, Nec non communitatis Ciuium luneburgencium duximus roborandam in testimonium ueritatis. Datum et actum Anno dominice Incarnationis MCCLXX Sexto, luneburgh, in crastino sancti Johannis Baptiste.
Aus dem Copiariua des Heiligen-Geist Hospitales zu Liibeck.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CCCIiXXIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/73789ea2-a638-4aa2-968a-fb83599f8dcb/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success